École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Mart. 1220, n. s

" Carta Galteri, Carnotensis episcopi, de decima Germondi Floher, apud Bercherias Mengoti. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 130, l. 12.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

G[alterius], divina permissione, Carnotensis episcopus, universis presentes litteras inspecturis, salutem : Noverint universi quod Germundus Floher, in nostra presentia constitutus, recognovit se vendidisse viris religiosis monachis Vallium Sarnaii, ex assensu et voluntate uxoris sue Marie et filii sui Droconis, nec non et filiarum suarum Emeline et Matildis, decimam totius terre sue, apud Bercherias La Meingot, in feodo dictorum monachorum, site, pro decem et septem libris carnotensibus. Quam decimam predictus Germundus in manu nostra resignavit, et nos, ad supplicationem ipsius Germundi, de eadem decima investivimus monachos supradictos. Supradicti vero Maria, uxor ipsius Germundi, et Droco filius ejus, nec non et filie sue Emelina et Matildis hanc venditionem laudaverunt, et, fide corporali prestita, promiserunt quod nunquam per se reclamabunt nec aliquid facient per quod predicti monachi turbari debent vel vexari. Insuper hanc venditionem concessit et laudavit Radulfus, presbiter sancti Petri de Bercheriis, in cujus parrochia est decima sepedicta. Quod ut ratum et inconcussum in perpetuum perseveret, ad petitionem utriusque partis, pactum istud confirmavimus et sigilli nostri munimine presens scriptum roboravimus. Actum .