École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Mart. 1232, n. s

" C. Odonis, militis de Sarnaio, de uno modio bladi et de gaignis pratorum nostrorum. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 44, l. A, nº 3.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Odo de Sarnaio, miles, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis, quod cum contentio verteretur inter me ex una parte, et viros religiosos abbatem et conventum Vallium Sarnaii ex altera, super gainis pratorum eorumdem monachorum que sita sunt inter abbatiam et villam Sarnaii, tandem, pro remedio anime mee et ad preces bonorum virorum, quittavi dictis monachis si quid juris habebam in dictis gainis ; concessi eciam eisdem monachis ut in perpetuum pacifice possideant unum modium bladi quem dedit eis in elemosinam dominus Symon de Sarnaio in feodo meo apud Sarnaium1, et ipsi quittant michi et heredibus meis duo arpenta prati que dederat eis defuncta Matildis, quondam uxor mea, inter Sarnaium et villam de Senlices sita. Quod ut ratum in perpetuum et stabile perseveret, presentes litteras sigilli mei munimine roboravi. Actum .


1 Voir nos CC, p. 203, et CCXLI, p. 232.