École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Apr. 1225

" Episcopi Parisiensis, contra Andream de Chevanville, de vineis de Lucenciaco, apud Montem-Lethericum. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 1, nº 2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

B[artholomeus], permissione divina, Parisiensis ecclesie minister indignus, omnibus presentes litteras inspecturis, salutem in Domino : Notum facimus quod Andreas de Chevanvile, in nostra constitutus presentia, fide corporali prestita, voluit et concessit quod monachi Vallium Serneii pacifice teneant et possideant in perpetuum vineas de Lucenciaco, quas ab ipso tenent, ut dicitur, apud Montem Lethericum, ita quod per ipsum vel heredes suos de cetero ad eas distrahendas compelli non possint, salvis ipsi Andree ac suis heredibus ex eisdem vineis debitis sibi redditibus annuatim. Balduinus vero de Vallegrinosa, miles, de cujus feodo predicte movent vinee, ut dicitur, hoc ipsum coram nobis, fide prestita, voluit et concessit. In cujus rei memoriam et testimonium, presentes litteras sigilli nostri fecimus impressione muniri. Actum .