École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Seconde moitié XIIe siècle » 1168

Carta de domo quadam et vineis Bulchardi apud Athias.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 64, l. 7, nº 5.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Mauricius, Dei gratia, Parisiensis episcopus, notum fieri volumus universis, tam presentibus quam futuris, quod Beroldus de Mathiaco domum quandam et vineas Bucardi, quas monachi de Sarneio apud Athias possidebant, super quibus idem Beroldus calumpniam moverat, eisdem monachis quietas clamaverit in presentia nostra, et jure perpetuo possidendas concessit, et eas garantire sub fidei vinculo promisit. Hoc autem concesserunt Maria, uxor ejusdem Beroldi, et filii eorum Fromundus et Teobaldus. Quod ut inrefragabiliter teneretur in posterum, presenti scripto et sigilli nostri auctoritate corroboravimus. Huic autem concessioni coram nobis facte interfuerunt quamplures : Galterus capellanus noster ; Hugo monachus ; Radulphus monachus ; laici : Guillelmus coquus ; Ricardus camerarius ; Thomas marescallus ; Matheus panetarius ; Bernardus de Atiis, et quamplures alii. Actum Victoricii, .