École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1281-1290 » 27 aug. 1282

" Symon Isembardus de Longua Quercu et uxor ejus dederunt se et sua. "

  • A Original en parchemin. — Inv., suppl., cart. 2, l. 2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis archidiaconi Carnotensis in decanatu Ruppefortis, salutem : Notum facimus quod Symon Ysenbardus et Helisendis, ejus uxor, omnia et singula bona, tam mobilia quam immobilia, quomodo et quocumque nomine censentur, que habent ad presens et habituri sunt de cetero, quacumque causa juris seu rationis, dederunt, in puram et perpetuam elemosinam, abbati et conventui Valium Sarneii et eorum monasterio, retento tamen eisdem Simoni et Helisendi, ejus uxori, quamdiu vixerint, usufructu in bonis omnibus et singulis superius annotatis. Promittentes, etc............

In cujus rei testimonium et munimen, sigillum curie officialis archidiaconi Carnotensis in decanatu Ruppefortis, ad petitionem ipsorum Simonis et Helisendis, ejus uxoris, presentibus duximus apponendum. apostoli.