École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1261-1270 » Jun. 1263

" De Johanne de Sarquese armigero et Amelina uxore ejus, de tribus sextariis bladi et tribus sextariis avene que nobis veudiderunt. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 90, l. 1, nº 18.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis archidiaconi Carnotensis, in decanatu Sparnonensi, salutem in Domino : Noveritis quod Johannes de Sarqueusia, armiger, junior, morans apud Hararvillam, et Amelina, uxor ejus, asserentes se habere, possidere et percipere tres sextarios bladi et tres sextarios avene annui redditus in granchia religiosorum virorum abbatis et conventus Vallium Sarneii sita apud Orfinum, ad dictum Johannem jure hereditario spectantes, super decimam de Orfino, concessisse religiosis predictis dictos tres sextarios bladi et tres sextarios avene annui redditus1, pro precio quindecim librarum turonensium, de quibus dicti venditores tenuerunt se coram nobis pro pagatis, in pecunia numerata : renunciantes, etc............ In cujus rei testimonium et munimen, nos, ad requisitionem parcium, sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum. Actum .


1 Voir nº DCXXXIV, p. 594.