École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1291-1300 » 7 mart. 1299, n. s.

Carta Mathæi, domini Marliaci, de confirmatione donationum antecessorum suorum.

  • B Copie. — Déclaration de 1511, fº 241 vº.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis præsentem paginam inspecturis, ego Mathæus, dominus Marliaci, miles, salutem in Domino : Noverint uuiversi tam præsentes quam futuri, quod cum viri religiosi abbas et conventus Vallium Sarnaii perceperint et receperint, singulis annis, apud Merlentum, tredecim libras parisienses, ex dono et elemosina bonæ memoriæ dominorum Mathæi et Bucardi1, antecessorum meorum, quondam dominorum Marliaci, et sint in possessione easdem recipiendi, pacifice et quiete, per septuaginta duos annos et amplius, quatuor terminis infrascriptis, videlicet , sexaginta quinque solidos parisienses ; , sexaginta quinque solido ; , sexaginta quinque solidos, et , sexaginta quinque solidos, sicut in litteris prædictorum antecessorum meorum vidi plenius contineri. Item cum præfati religiosi receperint annuatim, apud prædictum locum, prædictis terminis, viginti solidos parisienses, videlicet quinque solidos, in quolibet termino supradicto, quos bonæ memoriæ dominus Mathæus, charissimus pater meus, quondam cubicularius Franciæ, eisdem, viginti duobus annis elapsis, perpetuo redditu, in suo legaverat testamento : Ego, prædictorum antecessorum meorum vestigia libenter amplectens, prædicta omnia rata et grata habeo et per appositionem sigilli mei præsentibus litteris eisdem religiosis in perpetuum confirmo ; mandans et præcipiens omnibus ballivis et præpositis meis, quatenus, sine dilatione aliqua vel contradictione, reddant et solvant prædictis religiosis, singulis annis, in perpetuum, quolibet terminorum prædictorum, prædictos septuaginta solidos parisienses super redditibus dicti loci. sabbathi ante dominicam qua cantatur Invocavit me.


1 Voir nos CXIX, CCLXV et CCLXVI.