École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1261-1270 » 5 mai. 1266

De venditione unius peciæ terræ facta Andreæ, dicto Boudin.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 13, c. D, nº 5.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Noverint universi presentes et futuri quod Galterus Faber, assensu et voluntate Aelicie, uxoris mee et heredum meorum, vendidi et concessi Andree, dicto Boudin, unam peciam terre que sita est inter terram Laurencii, dicti Guibert, ex una parte, et terram Martini, dicti Baudouin, ex altera, tenendam et in perpetuum possidendam eidem Andree et heredibus suis, libere, quiete et pacifice, absque ulla mei vel heredum meorum reclamatione, pro viginti octo solidis parisiensibus meis quitis quos inde pre manibus recepi, salvo jure capitalium dominorum. Hanc autem venditionem et concessionem, sicut superius expressum est, ego prenominatus Galterus et heredes mei predicto Andree et heredibus suis contra omnes tenemur garantizare, fide mea prestita corporali. Quod ut ratum et stabile permaneat in posterum, ego prefatus Galterus presentes litteras sigilli mei munimine roboravi. Actum post Inventionem sancte Crucis ; testibus hiis : Laurentio, barbitonsore, clerico ; Johanne Farsiel ; Ricardo le Telier, et pluribus aliis.