École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Seconde moitié XIIe siècle » 11 jul. 1179

Carta de decima Proveirleu.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 84, I. 1, nº 5.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Milo, Carnotensis ecclesie archidiaconus, universis in Christo fidelibus salutem : Quoniam sapientis est periculi previdere jacturam, et antiquitas hebetat memoriam ; iccirco presenti scripto omnibus, tam futuris quam presentibus, notificari volumus querelam quandam, que inter Manerium, Sarnaiensem abbatem, et Godefridum, priorem sancti Arnulfi de Equelina, ecclesiasque eorum de decima terre quam monachi sancti Arnulfi possident apud Proveirleu exorta est, in presentia nostra ita terminatam fuisse : quod videlicet eadem decima a Theobaldo, Fossatensi abbate, et capitulo suo, Godefrido etiam priore sancti Arnulfi, eidem Manerio Sarnaiensis ecclesie abbati libere et quiete dimissa sit. Actum est hoc apud Carnotum, . Testes inde sunt, ex parte Manerii abbatis : Robertus, abbas sancti Johannis de Valeia ; Theobaldus, clericus de Sancto Carauno ; Adam de Capella ; Symon de Specula ; Gaufridus Ballobe ; Goscelinus de Specula ; Robertus de Poncellis ; Guiardus Corbin ; Gisbertus de Praella ; Guarinus Paacherius ; Willelmus Rubeus Nasus ; ex parte Godefridi prioris, testes : Albertus, canonicus Sancti Carauni ; et Sivinus Gorloen.