École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Mart. 1232, n. s

De dimidio modio bladi apud Sanctum-Scubiculum.

  • A Original en parchemin scellé2 — Inv., p. 139, l. 5, nº 8.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, magister Menardus, officialis archidiaconi Carnotensis, salutem in Domino : Noverit universitas vestra quod Johannes de Gehennae et Maria, uxor ejus, filia defuncti Burgundii, militis, in nostra presentia constituti, fide media promiserunt quod de cetero, sine contradictione aliqua, singulis annis, reddent religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarneii dimidium modium, medietate bladi, medietate avene, percipiendum in granchia dictorum J[ohannis] et M[arie], sitam apud Sanctum-Scubiculum, et debet esse bladum predictum de decima quam dicti J[ohannes] et M[aria] habent apud locum predictum in terra eorumdem. Hune autem dimidium modium bladi prefatus B[urgundius] jam pridem contulerat, in puram et perpetuam elemosinam, religiosis supradictis1. Istam quoque elemosinam Johannes de Senvilla, miles, de cujus feodo dicta decima movet, laudavit, voluit et concessit, et fide media guarandizandam promisit. Actum, ad petitionem dictorum Johannis et Marie, .


1 Voir nº CCLXVII, p. 253.
2 Sceau ogival en cire jaune, sur queue de parchemin. L'archidiacre à mi-corps, issant des flots, tenant un livre sur sa poitrine. Légende : [† S.] cvrie archid. Carnotensi[s]. (Gravé.)