De dimidio modio bladi annui redditus in grangia de Chauveriaco.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 135, l. 2, nº 1.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
                  Universis presentes litteras inspecturis, officialis archidiaconi Parisiensis, salutem in Domino :
                  Notum facimus quod Guillelmus de
                        Mesniliis subtus Montemfortem, armiger,
                    recognovit quod abbas et conventus Vallis Sarnaii habent
                    et sunt in possessione percipiendi, singulis annis, dimidium modium bladi in
                    granchia sua que vocatur Chauveriacum, in parrochia de
                      Summo-Campo, Carnotensis
                    diocesis, que granchia ad ipsum devenerat per escambium a domino Galtero de Chauveriaco, milite, et Petro, fratre dicti
                        Galteri, sicut idem
                      Guillelmus asseruit coram nobis.
                  Et predictis Galtero et Petro, pro
                    arreragiis dicti dimidii modiibladi, gagiavit idem
                      Guillelmus coram nobis, fide prestita corporali, se
                    redditurum dictis abbati et conventui quindecim sextarios bladi,
                      


