École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1271-1280 » 2 aug. 1276

" Littere Stephani le Chapuis et Guiburgis, uxoris ejus, de Joiaco, super quodam porprisio et prato ab ipsis nobis collatis, et de Nicholao Comtesse. "

  • A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 13, l. 3, nº 6.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod, coram Nicholao de Aurelianis et Reginaldo de Joiaco, clericis nostris, ad hoc a nobis specialiter destinatis, quibus fidem adhibemus, constituti Stephanus, dictus le Chapuis, de Joiaco, et Guiburgis, ejus uxor, senes, debiles ac impotentes, sani tamen corpore compotesque mentis sue, ut prima facie apparebat, pietatis intuitu, in puram et perpetuam elemosinam, et ob animarum ipsorum remedium, donatione facta inter vivos, pure, libere et simpliciter et sine spe revocandi, dederunt, concesserunt et contulerunt ecclesie beate Marie Vallium Sarnaii et religiosis viris abbati et conventui ejusdem loci, quoddam porprisium ipsorum Stephani et ejus uxoris, situm in villa de Joiaco, prout se comportat ante domum magistri Juliani, canonici Belvacensis, contiguum granchie Hugonis, dicti Mercatoris, ex una parte, in censiva domini de Marliaco Castro, honeratum in decem denariis et obolo censualibus ; item quandam peciam prati unum arpentum, ut dicitur, continentem, sitam in territorio dicte ville, versus Stagnum-Houdaier, in censiva Roberti Houdoyni, contiguam prato quod fuit quondam Johannis de Retro-Monasterium, ex una parte, et Roberti predicti prato, ex altera, honerata in duobus denariis et obolo censualibus tantummodo, ut dicebant. Cedentes et transferentes, etc.........

Ad quorum relationem, sigillum curie Parisiensis presentibus litteris duximus apponendum. .