École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Seconde moitié XIIe siècle » 1187

Carta regis Francie de Aquilina1

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 27, l. O.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Philippus, Dei gratia, Francorum rex : Noverint universi, presentes pariter et futuri, quoniam silvam nostram Aquilinam Deo et monachis abbatie Sarnaci ad usus suos concedimus, a patre nostro rege Ludovico similiter eis concessam, vivum scilicet nemus ad edificia abbatie et mortuum ad comburendum ; pasnagium quoque porcorum suorum ; pastionem etiam jumentorum et pecorum suorum, excepto quod porci non intrent forestam a . Hanc igitur ecclesiam et universa que possidet et quecumque deinceps ei data fuerint in protectione et tuitione nostra suscipimus, et quantum ad regiam pertinet magestatem auctoritate nostra im perpetuum confirmamus. Quod, ut in posterum ratum et inconcussum permaneat, presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis karactere inferius annotato precepimus confirmari. Actum apud Fontem-Blaaldi,  ; astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa : S. comitis Theobaldi dapiferi nostri. S. Guidonis buticularii. S. Mathei camerarii. S. Radulphi constabularii. Data vacante (1) cancellaria.


1 Voyez les lettres de Louis le Jeune, de l'an 1142, nº III.

1 monogramma