École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1251-1260 » Nov. 1254

" C. officialis archidiaconis Pissiacensis, de quitacione terre apud Esbisoers, quam nobis vendiderunt Gellanus drapperius et Maria, ejus uxor, de Tyvervalle. "

  • A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 146, l. 2, nº 7.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis archidiaconi Pissiacensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Symon, Colinus et Johannes, liberi Clementis du Perron, et Johannes Michael, frater ejus, clerici, Guillotus et Phillippa, liberi defuncti Symonis, dicti Couroucié, confessi sunt quod Gellanus, dictus draparius, de Tyvervalle, dum viveret, et Maria, ejus uxor, vendiderunt, quitaverunt, et nomine venditionis penitus concesserunt religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii quandam peciam terre arabilis2, de conquestu eorumdem Gellani et Marie moventem, circa duo sextaria seminis continentem, quam habebant sitam in feodo Roberti de Pissiaco, militis, domini de Aveneriis, contiguam prato dictorum monachorum des Esbisouers, ex una parte, et ex alia, vie que ducit de dicta granchia ad Buxeriam, pro viginti libris parisiensium sibi quitis ; de quibus idem Gellanus, dum viveret, et Maria, ejus uxor, receperunt a dictis monachis sexaginta et decem solidos parisiensium tantummodo in pecunia numerata. Dicta vero Maria et predicti liberi confessi sunt se recepisse a dictis monachis residuum pecunie supradicte, videlicet sexdecim libras et decem solidos parisiensium, de quibus se tenuerunt coram nobis plenarie pro pagatis. Quam venditionem omnes predicti liberi laudaverunt, voluerunt et concesserunt, ratam, gratamque penitus habuerunt, promittentes, etc.............. In cujus rei testimonium et munimen, presentes litteras, ad peticionem parcium predictarum, sigilli nostri munimine duximus roborandas. Actum .


2 Voir la charte précédente et celle de sept. 1255, nº DLI.
1 Sceau rond en cire brune, sur queue de parchemin. Un buste de prêtre tenant sur sa poitrine un livre fermé. Légende : † S. cvrie arch. in. Pissiaci. archidiac. Au contre-sceau, le même buste, et pour légende : [† S.] ad cas (causas) in archid. Pissia..... (Gravés.)