École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1271-1280 » 1 dec. 1272

" Laurencius de Nemore, qui dedit nobis herbergamentum quoddam cum tribus arpentis vinee et dimidio, retento usu et fructu ad vitam, anno M CC LXXIIo. "

  • A1 et A2 Double original en parchemin. — Inv., p. 17, l. 8, nº 13.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, oflicialis archidiaconi Carnotensis in decanatu Ruppifortis, eternam in Domino salutem : Noveritis quod Laurencius, dictus de Nemore, recognovit et confessus fuit se habere et possidere, tam ex hereditate sua quam ex conquestu suo, quoddam herbergamentum, situm apud Logias, junctum ex una parte domui Clementis, dicti Coquin, et ex alia parte Colini, dicti Pallart, cum arpento et dimidio vinee vel circiter, adjacentis dicto herbergamento. Recognovit etiam et asseruit se habere et possidere, tam ex hereditate sua quam ex conquestu suo, duo arpenta terre, site in valle de Gotein,juncta, ex una parte, terre Perrotini de Valle, et ex alia parte, vineis de Valle ; quod herbergamentum, sicut se comportat ante et retro, cum arpento et dimidio vinee vel circiter et dictis duobus arpentis terre, dictus Laurencius recognovit et confessus fuit se dedisse et concessisse, sine spe revocandi, ob remedium anime sue, in puram et perpetuam elemosinam, donatione facta solempniter inter vivos, religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii ; retento tamen in predictis rebus quamdiu vixerit usufructu ; et se in manu nostra de predictis rebus deseissivit, et nos procuratores dictorum religiosorum seissivimus nomine eorumdem. Promittens, etc......................

In cujus rei memoriam et testimonium, ad peticionem dicti Laurencii, dictis religiosis presentes litteras sigillo nostro roboravimus. apostoli.