École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Jun. 1249

" C. officialis Parisiensis, de quodam arpento vinee site apud Bruerias, ex dono Petri, filii Johannis Foulleth. "

  • A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 131, l. 2, nº 7.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Petrus, filius defuncti Johannis, dicti Foullet, recognovit se dedisse et concessisse, in puram et perpetuam elemosinam, ecclesie beate Marie Vallium Sarnaii et monachis ibidem Deo servientibus quoddam arpentum vinee vel circiter, site, ut dicitur, apud Bruerias, in territorio de Bechau-Fontayne1, in censiva domine de Brueriis, contiguum, ut dicitur, vinee Desiderii coopertoris ; retentotamen eidem Petro in dicto arpento vinee, quoad vixerit, usufructu. Promittens idem Petras, etc......................

Quod autem audivimus, hoc testamur, salvo jure alieno. .


1 Voir note 2, p. 233.