École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Mart. 1234, n. s

" C. Galterii, Carnotensis episcopi, de decima Renoudi, clerici, de Bercheriis-Maingot. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 12, 1. 2, nº 8.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

G[alterius], divina permissione, Carnotensis ecclesie minister humilis, omnibus presentes litteras inspecturis, salutem in Domino : Noverit universitas vestra quod Renoudus de Bercheriis-Mangoti1, clericus, Gaufridus de Furnellis, ipsius avunculus, et Menendis, uxor ejus, atque Egidius dictus Major, et Odelina, uxor ejus, pignori obligarunt, pro viginti et quatuor libris carnotensibus, ecclesie Vallium Sarnaii, totam decimam suam quam habent apud Bercherias-Mangoti a predicta ecclesia annuatim, quamdiu pignus duraverit, percipiendam pacifice et habendam, de marcio in marcium, ad petitionem partis que primo pecierit redimendam, sub eadem fide promittentes quod inpignorationem predictam prefate ecclesie garantizabunt bona fide. Guillelmus vero Foart, miles, de cujus feodo predicta decima movet, ut dicitur, pignus istud coram nobis laudavit, fide prestita, et concessit ; promittens sub eadem fide quod eam ecclesie garantizabit predicte, et quod ipsum pignus ab uxore sua, ad quam predicte decime feodum dicitur pertinere, concedi faciet et laudari. Nos igitur impignorationem approbantes eandem, présentes litteras, in hujus rei testimonium et munimen, sigilli nostri impressione fecimus roborari. Actum .


1 Le même Renaud de Berchères donne, en 1245, à l'abbaye de Saint-Cheron treize livres de cire qu'il avait droit de prendre chaque année, le jour de saint Barthélemy, dans l'église Saint-Barthélemy de Chartres. — Voir aussi nº CCCXV, p. 292. L. M.