École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Jan. 1230, n. s

De excambio inter Amalricum, comitem Montisfortis et abbatiam Vallium Sarnaii1.

  • A Original en parchemin scellé2. — Inv., p. 27, l. 7.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Noverint universi presentem paginam inspecturi, quod nos, Amalricus, comes Montisfortis, de voluntate et assensu Beatricis, uxoris nostre, concessimus domui Vallium Sarnaii defensum nostrum, quod dicitur Le Fay de Planeto, et duo arpenta alneti subtus molendinum de Planeto, inter prata et rivum ejusdem molendini, et de terris dicto defenso contiguis usque ad centum septuaginta arpenta, inter totum computatis defenso, alneto et terris, sicut continetur infra metas. Abbas vero et conventus predicte domus, de voluntate et assensu abbatis Savignei, patris eorum2, concesserunt nobis et heredibus nostris, in excambium dicti defensi et terrarum, quosdam redditus denariorum, bladi et hospitum quos in terra nostra habebant : videlicet in prepositura Rupisfortis, decem libras ; in prepositura Rambolleti, viginti solidos ; apud Montemfortem, triginta duos solidos in hospitibus, quorum hec sunt nomina : Ermengardis de Pruneto de Margaz debet duos solidos et sex denarios ; Guarinus Guichet, quinque solidos ; Petronilla, relicta Ulrici, cocatrix, quinque solidos ; Robertus Rebours, sex solidos ; Guinaudus et frater ejus, quinque solidos pro hostisia de Stanno ; Ogerius Furnerius, duos solidos ; Petrus Grante, quatuor solidos ; Renoudus Durant, duos solidos et sex denarios ; item Radulphus Agolant, septem solidos ; apud Sparnonem, octo sextaria bladi in molendinis nostris ; apud Condeium, unum modium bladi quem debet Guillermus Pointel et heredes sui ; apud Galleias, decem sextaria bladi de terra ipsorum, et tres solidos pro una hostisia que tenet Gebertus Chardon ; apud Conflant, tria sextaria salis ; apud Taverneium, quatuor sextaria castanearum que debet dominus Matheus de Montemorenciaco. Sciendum autem quod predicta domus Vallium Sarnaii tenebit in perpetuum et habebit libere, pacifice et quiete predictum defensum, alnetum et terras memoratas, et quociens voluerint nemus vendere poterunt et de eo suam facere voluntatem, et capere poterunt omnia forefacta sua infra metas suas et sequi forefactum suum manifestum et presens per terram nostram. Retinemus tamen in predictis defenso et terris venationes nostras, ita quod nullus possit ibi venari, exceptis nobis vel venatoribus nostris et dictis monachis pro infirmis suis, ad cuniculum et leporem. Retinemus etiam omnes magnas justicias que pertinent ad baronem, et quod possimus sequi et capere forefacta nostra in predictis omnibus, extra clausuram domus de Planeto, et si claudere voluerint, dimittent introitus et egressus competentes canibus et venatoribus nostris ; et si aliquis de fratribus vel servientibus ipsorum ex accidenti inveniret aliquam magnam bestiam in locis predictis, ipsi sine emenda illam redderent nobis vel servientibus nostris, si non essemus presentes. Nos vero el heredes nostri predicta omnia, tamquam nostra propria, dicte domui im perpetuum garantizare tenemur. Que ut rata et firma permaneant, presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum .


1 Le Gallia christiana (t. VII. — Instr., col. 100), a publié une analyse de cette charte.
2 Nous avons vu note 1, nº I, que l'abbaye des Vaux était fille de celle de Savigny.

1 Cette charte fut confirmée par le roi saint Louis, la même année : « Ludovicus, Dei gratia, Francorum rex, universis presentem paginam inspecturis, salutem : Noveritis nos litteras dilecti et fidelis nostri Amalrici, comitis Montisfortis, inspexisse sub hac forma : ..........

« Quam commutationem nos, gratam et ratam habentes, ad peticionem parcium, confirmamus et sigilli nostri munimine roboramus. Actum anno ab incarnatione Domini Mº CCº vicesimo nono. « (Inv., p. 27, l. J.)

2 Sceau équestre en cire verte, sur lacs de soie rouge et verte, avec son contre-sceau, décrits nº CCLXVIII, p. 255.