École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1251-1260 » Nov. 1256

" C. officialis Carnotensis, de terra empta apud Bercherias a Hugone Pagani armigero. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 15, l. 6, nº 14.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Carnotensis, salutem in Domino : Noveritis quod Hugo Pagani, armiger, confessus fuit et asseruit coram nobis quod ipse habebat, ex hereditate sua, quatuor pecias terre arabilis, sitas in territorio de Bercheriis-la-Mingot ; quarum quedam continens tres minas terre semeure sita est in loco qui dictuir Curva-Spina et est contigua terre Leodegarii Danielis ; et reliqua pecia continens tres minas terre semeure sita est in eodem territorio inter duos campos terre, qui sunt abbatis et conventui Vallium Sarneii ; quos duos campos dicti abbas et conventus emerunt, ut dicitur, ab Eremberto de Botigniaco ; et tertia pecia, continens quinque minas terre semeure, sita est in dicto territorio et est contigua uni duorum dictorum camporum ; et quarta pecia terre, continens quinque minas terre semeure, sita in loco qui dicitur Clausus-Rungeri, et est contigua ex uno latere terre Johannis Oelum, et ex alio latere terre Johannis de Sollairre1. Confessus etiam fuit idem Hugo et asseruit idem Hugo coram nobis quod ipse habebat quoddam herbergamentum, movens ex hereditate sua, situm in dicta villa de Bercheriis-la-Mingot, contiguum ex una parte domui Leodegarii Danielis, et ex altera parte domui Robini Voisin. Confessus etiam fuit et asseruit coram nobis idem Hugo quod ipse, ex hereditate sua, habebat et percipiebat, annis singulis, duos denarios annui census super domo Mathee, relicte Arnulphi le Goz, sita apud dictas Bercherias, et quatuor solidos annui census super herbergamento Alberti, dicti Tercais, contiguo domui Roberti de Ymonvilla, militis, sito in dicta villa de Bercheriis. Que predicta, quatuor pecias terre arabilis, herbergamentum de dictis Bercheriis ipsius Hugonis, duos denarios et quatuor solidos annui census cum obventionibus eorum, idem Hugo confessus est coram nobis se vendidisse, ad usus et consuetudines patrie, religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarneii, pro quinquaginta quinque libris carnotensibus, solutis ipsi venditori, ut dicebat ; quas res venditas omnes et singulas idem venditor, cum proprietate et possessione quas in eis habebat et habere poterat, quitavit dictis religiosis et eorum successoribus in futurum, predictas proprietatem et possessionem in eosdem religiosos ex nunc penitus transferendo ; promittens, etc..................... Eustachia vero, uxor dicti venditoris, voluntate spontanea, et de assensu et voluntate predicti sui mariti, venditionem et quitationem predictas voluit, laudavit, concessit et approbavit, et dictas res venditas omnes et singulas, et dotalitium et omne aliud jus quod in eis aut in aliqua earum habebat et habere poterat, quitavit per fidem suam dictis religiosis et eorum successoribus in futurum, et de dicto dotalicio se in manu nostra deseisivit ; promittens per fidem suam quod, ratione dotalicii aut alia aliqua ratione, non veniet, per se vel per alium, contra premissa vel aliquod de premissis. In cujus rei testimonium et munimen, sigillavimus presentes litteras sigillo curie Carnotensis. .


1 Nous avons rencontré, nº DXIV, p. 474, Andreas de Solario, qui peut bien appartenir à la famille de Jean de Sollairre : dans ce cas, nous serions autorisé à regarder le mot latin comme un nom de localité et à y reconnaître, comme dans le mot écrit en langue vulgaire, celui de la commune de Soulaires, très-proche de Bercheres-la-Maingot. A. M.