École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1271-1280 » 16 apr. 1271

" De Nivardo et uxore ejus, de Tyvarvalle. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 145, l. 1, nº 6.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie archidiaconi Pissiacensis in ecclesia Carnotensi, salutem in Domino : Notum facimus quod Nivardus, dictus Pacoul, recognovit et confessus fuit se et sua ubiconque sint, ubiconque poterunt inveniri, ex nunc contulisse et concessisse im perpetuum, pro remedio anime sue, ecclesie totique conventui de Vallibus Sarneii, ac etiam pro anniversario suo faciendo in dicta ecclesia, retento tamen usufructu, habendo et percipiendo in bonis suis ab eodem, quamdiu vixerit Nivardus antedictus : volens et concedens dictus Nivardus quod, post decessum ipsius, religiosi viri abbas et conventus ejusdem ecclesie de bonis ipsius, mobilibus et immobilibus, aquisitis et acquirendis, et queconque sint possint uti pacifice et quiete. Renonciavit insuper dictus Nivardus, etc..................

In cujus rei testimonium, ad petitionem dicti Nivardi, sigillum nostrum duximus apponendum. .