École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1281-1290 » 12 nov. 1280

Carta Johannis Militis, de Pormor, de omnibus bonis suis.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 78, l. 7, nº 19.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus hec visuris, officialis Rothomagensis, salutem in Domino : Noveritis quod Johannes, dictus Miles1, et Emmelina, ejus uxor, de parrochia de Pormor, ut dicebant, recognoverunt et confessi sunt se dedicasse, contulisse et penitus concessisse, intuitu karitatis et pro salute animarum suaram, Deo et beate Marie et monasterio beate Marie de Vallibus Sarnaii et religiosis ibidem Deo deservientibus et etiam deservituris, et etiam dedicarunt, contulerunt et concesserunt se et omnia bona sua, mobilia et immobilia, ubicumque et in quibuscumque existencia, acquisita et acquirenda, sitta in parrochiis de Pormor, de Tylliaco et alibi, quocumque nomine censeantur, tenenda et im perpetuum possidenda dictis religiosis et eorum successoribus, in puram, liberam et perpetuam elemosinam, absque contradictione dictorum conjugum et heredum suorum super hoc facienda ; ita tamen quod dicti religiosi tenentur et amodo tenebuntur eisdem conjugibus, quamdiu vixerint seu eorum alter, victum, vestitum et calciamentum et alia victualia sibi necessaria sufficienter invenire et de eisdem ipsis conjugibus legitime providere. Quod omnibus quorum interest et interesse contigerit, tenore presentium, ad peticionem et supplicationem dictorum conjugum, tenore presencium facimus manifestum. .


1 Jean a toujours été appelé Chevalier. Voir nos DCCLXXIII, DCCLXXIV et DCCLXXXV, p. 730, 731 et 740.