École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1271-1280 » Mart. 1272, n. s.

De V sextariis bladi et IIIIor avenæ apud Bolleium-Terrici.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 135, l. 1, suppl.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie archidiaconi Pissiacensis in Pissiacensi, salutem in Domino : Noveritis quod Petrus, presbiter et persona ecclesie de Gresseio, quondam filius et heres defuncti Johannis, quondam magistri carnificum Carnotensium, ex devocione quam habebat, ut dicebat, erga religiosos viros abbatem et conventum Vallium Sarneii, confessus fuit se contulisse et concessisse, et adhuc contulit et concessit coram nobis, ob remedium anime sue et parentum suorum, in puram et perpetuam elemosinam, donatione facta solempniter inter vivos, sine spe revocandi, dictis religiosis et eorum monasterio novem sextaria, videlicet quinque bladi et quatuor avene annui redditus, ex nunc et in perpetuum percipienda et habenda a dictis religiosis pacifice et quiete ; que quidem novem sextaria bladi et avene habebat et percipiebat annuatim in granchia Jacobi, dicti Monachi, armigeri, sita apud Bolleium-Terrici1, moventia ex hereditate et aquiramento dicti Petri, ut dicebat ; et promisit, etc...................

In cujus rei testimonium, memoriam et munimen, presentes litteras dedimus dictis religiosis, ad petitionem dicti Petri, sigilli nostri munimine roboratas. .


1 Voir nos CCCCXXII et DCCXXVI, p. 387 et 682.