École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Seconde moitié XIIe siècle » 1179

Carta Beati Dionisii de stanno nostro et alneto.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 123, l. 1, nº 2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Quoniam vita hominum brevis est, eorumque labilis memoria, res gestas custodie litterarum commendare consuevit antiquitas, ne ipsarum aliquid in posterum sibi vendicet oblivio. Noverit igitur universitas fidelium presentium et futurorum, quod de discordia que erat inter nos et monachos de Sarnaio talis facta est compositio : videlicet, quod ego Willelmus, ecclesie Beati Dyonisii humilis minister, et totus noster conventus concessimus eis totam terram nostram quam tenebant, a terris Sarnai usque ad Motam que fuit domini de Neaufla, inter montem et riveriam, in perpetuum possidendam, pro qua reddent nobis duodecim denarios annuatim. Et quando abbas Sancti Dyonisii ad illas partes ierit, piscari faciet in stagno, quod continetur infra predictos terminos. Similiter concedimus eis alnetum excolendum, quod est ultra Motam inter prefatam riveriam et montem in perpetuum possidendum, ita ut de unoquoque arpenno reddent nobis duos denarios annuatim. Actum est hoc in communi capitulo Beati Dyonisii, prefato Willelmo, abbate presidente ; teste : Willelmo priore ; Hugone infirmario ; Girardo cantore, Balduino thessaurario ; Galtero capellano ; Roberto scriptore ; Hugone notario. Et, ne ab aliquo ullo modo in posterum violari vel inmutari possit, Beati Dyonisii sigilli impressione [est] confirmatum. .