École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1261-1270 » Mai. 1264

" Andreas Boudin, de medietate cujusdam masure in parrochia de Vernonillo. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 73, l. 2, nº 8.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Noverint universi presentes et futuri quod ego Andreas, dictus Boudin, de Aties, pro salute anime mee et antecessorum meorum, dedi et concessi, in puram et perpetuam elemosinam, Deo et abbatie beate Marie Vallium Sarnaii et monachis ibi servientibus Deo medietatem cujusdam masure quam habebam in parrochia sancti Nicholai de Vernoniel, inter masuram Garini, molendinarii, ex una parte, et chiminum domini regis, ex altera, tenendam et im perpetuum possidendam prefatis monachis et successoribus suis, quiete et pacifice, absque reclamatione aliqua mei vel heredum meorum in posterum facienda, salvo tamen jure capitalium dominorum. Hanc autem donationem et concessionem ego dictus Andreas et heredes mei dicte abbatie et monachis ibi Deo servientibus contra omnes gentes garantizare tenemur. Et ut hoc firmum et stabile permaneat im posterum, ego dictus Andreas presentem cartam sigilli mei munimine roboravi. Actum .