Carta archiepiscopi Rotomagensis de decima de Heubecort.
- A Original en parchemin scellé2. — Inv., p. 97, l. 3, nº 12.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
                  Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum
                    pervenerit, Robertus, Dei gratia, Rothomagensis archiepiscopus,
                      salutem in Domino :
                  Attendens dilectus filius noster Godefridus Li Blans2, miles, quod
                    quandam decimam apud Heubecort, in anime sue periculum, jure hereditario
                    tenuisset, eam in manu nostra, ad opus abbatie Vallium
                      Sarnaii, liberaliter et karitatis intuitu, resignavit, assensu Aales, uxoris sue, et
                      Godefridi1 et Stephani filiorum
                    eorumdem, concedens eam predicte abbatie in perpetuam elemosinam
                    possidendam.
                  Nos si quidem resignationem illam et concessionem pariter, sicut benefacte
                    sunt, ratam et gratam habentes, eandem decimam jam dicte abbatie fratribus
                    donavimus, libere et quiete in perpetuum possidendam ; et eam eisdem scripto
                    presenti et sigilli nostri patrocinio confirmavimus.
                  Actum 


