École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Dec. 1221

" G., episcopi Carnotensis, de decima Radulfi Haguenon apud Essarta, in parrochia Sancti Simphoriani. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 91, l. 2, nº 13.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, Galterus, divina permissione, Carnotensis ecclesie minister humilis, salutem in Domino : Noverit universitas vestra quod Radulphus Haguenuns, miles, in nostra presencia constitutus, recognovit quod super decima illa quam ipse obligaverat monachis Vallium Sarnaii talis conventio facta est inter ipsos, quod decimam illam cum campiparte sua faciet trahi miles in granchia, quam propriis sumptibus manutenebit ; et propter hoc omnia stramina et forragia militis erunt : omnia vero grana tam bladi quam avene et leguminum et omnes palee tocius decime et campipartis in communi equaliter inter ipsos dividentur ; et omnes servientes et trituratores, qui decimam illam et campipartem colligent et triturabunt, fidelitatem facient tam monachis quam militi supradicto. Et eamdem decimam de marcio in marcium totaliter redimere poterit ad suam voluntatem, et si forte gageria ista monachis non placeret, ipsi possent militem compellere ad decimam redimendam ; et tunc licebit ei medietatem redimere infra marcium, ita tamen si super hoc uno mense fuerit requisitus ; quod si infra mensem monitus non fuerit, usque ad sequens proximum poterit redimere decimam illam : si vero tunc medietatem redemerit, sequenti dono tenebitur redimere aliam medietatem ; alioquin ex tunc tota decima pro residuo pecunie tenebitur obligata, quoadusque totam decimam redimat dictus [miles]. In cujus rei testimonium, ad petitionem utriusque partis, presentes litteras fieri et sigilli nostri munimine [fecimus] roborari. Actum .