École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Jul. 1249

" Carta Roberti Taupin et dominorum suorum, de decima quam nobis vendidit idem Robertus apud Bercherias. "

  • A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 12, l. 2, nº 12.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, Robertus, dictus Taupin, armiger, et Ysabellis, ejus uxor, salutem in Domino : Notum facimus quod nos vendidimus et in perpetuum quittavimus religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii, pro quinquaginta libris turonensibus, quartam partem decime terrarum sitarum inter Televille et Seneville, cujus decime territorium incipit a fossa de Auchereuse, et tendit usque ad fossam Pagani, [et a fossa Pagani] usque prope fossam quamdam que vocatur Marchesyum Carnotense ; et insuper quartam partem decime territorii cujusdam quod vocatur Burron, duos modios sementis vel circiter continentis ; quarum decimarum alie tres partes sunt et fuerunt predictorum abbatis et conventus ; quam quidem quartam partem nos tenebamus in feodum a Theobaldo de Poyviler, armigero1, et dominus Theobaldus a Stephano Tortuoso de Poyviler, fratre suo, armigero, secundo loco, et dictus Stephanus a Jaquelino de Chalet, armigero, tertio loco. Cedimus enim et transferimus, spontanea voluntate, ex nunc et in perpetuum, in eosdem abbatem et conventum, omne jus et dominium, juridictionem et justiciam, quod et quam habebamus vel habere poteramus, jure hereditario, ratione dotalicii sive donationis, proprietatis seu dotis, aut alio quoquo modo, in dicta quarta parte decimarum, nichil juris, proprietatis seu possessionis nobis vel heredibus nostris retinentes aliquatenus in quarta parte vendita supradicta. Promisimus etiam, etc................ Hanc autem venditionem voluerunt et concesserunt Petrus filius, et Dyonisia et Aalesia, filie mei predicti Roberti ; et ad dictam venditionem garantizandam et liberandam, ut dictum est, nos Robertus et Ysabellis, dictos filios mei predicti Roberti et alios heredes nostros et omnia bona nostra mobilia et immobilia presentia et futura, ubicumque sint vel fuerint, obligamus et oneramus. In cujus rei testimonium, ego predictus Robertus, dictus Taupin, presentes litteras dictis abbati et conventui tradidi sigilli mei munimine roboratas. .


1 En décembre 1271, le même Robert Taupin, chevalier, vendit au chapitre de Notre-Dame de Chartres toutes les dîmes, tant blé, avoine, que pois et fèves, à lui appartenant en la paroisse de Jouy et autres lieux, et relevant du fief de Thibaut de Poisvilliers. (Inv. du chap. — C. 85, D.8.) L. M.
1 Sceau rond, en cire brune, sur queue de parchemin. Une fleur de lis épanouie, accompagnée en pointe de deux étoiles. Légende, commençant à la base de la fleur de lis : † S. Robertvs ..........vpin.......... ioac..........