École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1281-1290 » 23 jun. 1278

" Radulphus de Moncellis, de VI solidis annui redditus apud Vernonem. "

  • A Original en parchemin scellé2. — Inv., p. 81, l. 10, nº 8.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, Jacobus de Grey, prepositus de Vernone, salutem in Domino : Cum Radulphus de Moncello, tempore quo se et sua dedicavit Deo et ecclesie beate Marie Vallium Sarneii, extitisset obligatus pluribus creditoribus in pluribus summis pecuniarum ex certis causis, et idem Radulphus non haberet, in bonis mobilibus, unde posset competenter satisfacere creditoribus suis antedictis, Ricardus de Moncello, junior frater et heres dicti Radulphi, recognovit se teneri solvere omnia debita in quibus idem Radulphus extiterat obligatus erga creditores suos quoscumque ; recognovit etiam se et heredes suos in perpetuum teneri solvere religiosis viris abbati et conventui de Sarneio sex solidos parisienses annui redditus, singulis annis, , percipiendos annuatim, super masuram et vineam suam sitam in parrochia beate Marie Vernonis, inter cheminum domini regis, ex una parte, et vineam Petri de Portu, ex altera. Dicti vero abbas et conventus quittaverunt et in perpetuum concesserunt dicto Ricardo et heredibus suis quicquid juris, possessionis et proprietatis habebant seu habere poterant in toto hereditagio dicti Radulphi. Et promisit idem Ricardus, etc.............................

In cujus rei testimonium, sigillum prepositure Vernonis presentibus litteris, ad peticionem dicti Ricardi, dignum duximus apponendum. Actum s1....... octavo, .


1 Le parchemin est déchiré en cet endroit.
2 Sceau rond, en cire brune, sur double queue de parchemin. — Nous rencontrerons fréquemment des empreintes de ce sceau, avec ou sans contre-sceau. Dans le champ est une grosse fleur de lis à étamines, comme sur la plupart des sceaux des prévôtés royales. La légende complète est : † S. prepositvre Vernonis.