École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Mart. 1244, n. s.

De quodam herbergamento apud Sanctum Piatum.

  • A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 18, c. L, nº 4.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Carnotensis, salutem in Domino : Noverint universi quod Gilotus Michaelis et Laurencia, ejus uxor, recognoverunt se concedisse et tradidisse Guillelmo de Stoques, clerico, ad perpetuum, purum et solum censum, quoddam herbergamentum situm apud Sanctum Piatum, contiguum et propinqum fabrice Houderi fabri, movens, ut dicitur, de hereditate dicte Laurencie, pro quinque solidis annui census, reddendis semel annuatim, , apud Sanctum Piatum, in domo ipsorum Giloti et Laurencie. Quod herbergamentum fuit quondam defuncti Raginaldi Pigoin, etc.

. ............. Pro cujus herbergamenti ascensatione facta, ut dictum est, dictus Guillelmus dedit dictis Giloto et Laurencie duodecim libras carnotenses, de quibus, etc...............

Et ad majorem rei securitatem, et de observando dictum Guillelmum ac heredes suos, quantum ad premissa, indempnes, prefati Gilotus Michaelis et Laurencia, ejus uxor, heredes suos, universos et singulos, ad penam quatuor librarum specialiter obligarunt, solvendarum dictis Guillelmo vel ejus heredibus, si evinci contigerit herbergamentum prenotatum. .