École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1261-1270 » Mai. 1266

" Littere Philipi Pichardi de Meriaco, qui dedit nobis se et sua. "

  • A Original en parchemin. — Inv., suppl., cart. 2, l. 2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis archidiaconi Pissiacensis in ecclesia Carnotensi, salutem in Domino : Noveritis quod Philippus, dictus Picardus, de Meriaco, ex devocione quam habebat, ut dicebat, erga religiosos viros abbatem et conventum Vallium Sarnaii, confessus fuit se contulisse et concessisse, in puram et perpetuam elemosinam, donatione facta inter vivos, sine spe revocandi, dictis religiosis et eorumdem monasterio omnia bona sua, mobilia et immobilia, presentia et futura, acquisita et acquirenda, retento tamen penes se in bonis predictis, quamdiu vixerit, usufructu ; et, fide media, promisit dictus Philippus quod contra donationem predictam, per se vel per alium, non veniet in futurum ; renuncians, etc.................. In cujus rei testimonium et memoriam, presentes litteras sigilli nostri munimine, dictorum religiosorum procuratori, ad petitionem dicti Philippi, tradidimus roboratas. .