École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Mart. 1248, n. s

" C. domini Petri de Britigniaco, " de arpento et dimidio vineæ et pluribus aliis.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 5, l. A, nº 3 bis.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, Petrus de Bretigniaco, miles, salutem in Domino : Omnibus notum facio quod ego habebam et jurehereditario possidebam res inferius annotatas, videlicet : arpentum et dimidium vinee, et quoddam pressorium, et circiter sexdecim solidos parisienses capitalis census sive minuti census super quibusdam vineis ; item decimam et pressoragium super viginti octo arpenta vel circiter vinearum ; que quidem omnia sita sunt in territorio quod vocatur Foes, juxta Montem-Lethericum. Predicta autem omnia et singula, videlicet arpentum et dimidium vinee, pressorium, censum, decimam et pressoragium, et omne jus, dominium tam reale quam personale, juridictionem et justitiam que in eisdem omnibus et singulis rebus habebam vel habere aut michi competere poterat, quocumque modo sive quacumque ratione, tam in proprietate quam in possessione, Ysabelli, uxore mea, presente, volente et expresse consentiente, vendidi et quittavi, ex nunc et im perpetuum, viris religiosis abbati et conventui Vallium Sarnaii, pro sexies viginti libris parisiensibus, renuncians, etc..............

In cujus rei memoriam et testimonium, presentes litteras sigilli mei munimine roboravi. Actum .