École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Dec. 1216

" Carta de decima Simonis militis de Sarnaio. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 30, l. A.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

P[etrus], Dei gratia, Parisiensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis, salutem in Domino : Notum facimus quod, constitutus in nostra presencia, Symon de Sarneio, miles, pignori obligavit, pro decem libris parisiensibus, monachis Vallium Sarneii unum modium bladi1, medietatem videlicet hibernagii et medietatem avene in decima sua de Sarneio, de marcio in marcium ab ipso Symone vel ejus herede redimendum. Hanc autem invadiationem concessit pariter et laudavit Hugo de Joiaco, de cujus feodo decima ipsa movet. Maria quoque uxor prefati Symonis hoc concessit et laudavit.... presbitero de Sarneio, sicut idem presbiter confessus est coram nobis. Nos vero predictum pignus, ad petitionem et voluntatem ipsius Symonis, dictis monachis habendum concessimus et tenendum, donec predictum debitum ex integro fuerit persolutum. Actum .


1 Le muid, objet de cet engagement, est le même qui fut donné en aumône à l'abbaye en octobre 1223. (Voyez nº CCXLI.)