École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Seconde moitié XIIe siècle » 1156-1157

Theobaldus, Parisiensis episcopus, plurima dona monachis Vallium Sarnaii collata confirmat.

  • A Expédition en parchemin. — Inv., p. 23, nº 5.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Theobaldus, divina permissione, Parisiensis episcopus, in perpetuum confirmo atque sigillo nostro corroboro dona que facta sunt ecclesie de Sarnayo. Ex quibus est illud, quod Simon de Nielpha donavit Deo et monachis de Sarnaio terram de Valle Sarnaii, in abbatiam construendam in honore sancte Dei genitricis Marie sanctique Johannis Baptiste ; quin etiam Parvam Hayam et totam terram de Exarto Roberti, concedente uxore sua Eva, ad cujus dotalicium hec omnia pertinebant, filiisque ipsius Simonis, Milone videlicet primogenito, Gaufrido et Amaurico ; addidit etiam ut monachi de nemoribus, quecumque in vicinio eorum habebat, sufficienter ad omnia sua necessaria acciperent, herbam quoque et pasturam eorumdem nemorum in alimentum jumentorum suorum et pecorum ; hoc quoque concessit ut quicumque de hominibus suis eidem ecclesie aliquid in elemosinam dare voluerit, quod de potestate et feodo ipsius sit, sine omni contradictione faciat. Hoc etiam notum sit quod Gaulterus de Rambullet et Hamo Tyribos et Hamo de Soligneio, concedentibus uxoribus suis et liberis, dederunt Deo et predicte ecclesie decimam quam in prefata valle possidebant. Milo de Forgiis et Eremburgis, uxor ejus, rogatu Guidonis de Boolon, pro animabus suis suorumque predecessorum, dederunt pretaxate ecclesie decimam de Exarto Roberti, de animalibus, jure perpetuo, solidam et quietam ; de frugibus autem retinuit in usus suos duos modios per singulos annos, unum videlicet tritici et alterum avene, quos tamen nulli alii ecclesie se daturum esse promisit ; et quia ad pheodum predicti Guidonis supradicta decima pertinebat, et ipse concessit et propria manu firmavit. Sciendum est etiam quod Suggerius, venerabilis abbas beati Dionisii, dedit ejusdem ecclesie monachis alnetum juxta eos positum usque ad prata Sarneti, pro quo reddunt sex denarios census. Ludovicus etiam, rex Francorum et dux Aquitanorum, dedit eisdem in foresta Acquiline usibus suis necessaria, quod vivum scilicet fuerit ad edificia, quod vero mortuum ad comburendum, pasnagium quoque pecorum suorum, pasturamque jumentorum et pecorum, excepto quod porci non intrent forestam a jullii. Hugo vero Bibens dedit partem nemoris sui, quod habebat in Monte Falcone, cum quadam terre cultura que est juxta viam Gomez, pro sua parentumque suorum salute, Maria uxore sua filioque suo Hugone assentientibus. Nanterius de Orceio dedit predicte ecclesie novem arpenta terre ; superaddidit etiam terram illam liberam et absolutam que sita est inter vineam monachorum et viam que ducit ad Montem Lethericum, uxore sua concedente ; ex altera vero parte ejusdem vie concessit quamdam culturam cum decima, retenta tantummodo campiparte. Symon de Monjay dedit duo arpenta terre. Guido de Lucentibus dedit in elemosinam collem supra terram de Molleypam et terram juxta nemus de Latenchon, concedente uxore sua Helena et filiabus suis Regeia et Odelina. Petrus, balistarius, de Monte Letherico concessit terrain de Molleypam sepedicte ecclesie perpetuo possidendam, liberam et quietam, et ipsius terre decimam ; hujus rei datores, laudatores atque testes sunt : Symon de Spinci, Bovo et Hugo fratres ejus, et Guido filius ipsius Symonis, de quorum pheodo terra consistit. Rainaldus Cornet dedit duo arpenta prati juxta predictam terram, concedente uxore sua Odelina, filioque suo Ansoldo nomine. Arnoldus Aries dedit eisdem septem quarteria prati subtus Pulchrum Videre. Paganus dedit eisdem totam terram suam de Creches, concedente Guillelmo Bisheron, de cujus pheodo erat1 ; ita tamen quod annuatim idem Guillelmus recipiet, in grangia monachorum, dimidium modium frumenti et dimidium avene. Robertus de Chaumonte et filii ejus dederunt eisdem totam terram suam supradicte contiguam, liberam et quietam, cum decima et campiparte, retento sibi tantummodo modio, dimidio frumenti, dimidio avene, quem recipiet in eadem grangia. Guillelmus Coysith2 dedit eisdem terram de Bivilos, cum decima et campiparte, liberam et quietam. Gauterius Cummeren dedit eisdem totam terram suam de Aenviller, concedente fratre suo Guillelmo. Guido Parvus3, Thome filius, dedit eisdem apud Bruerias plateam, liberam et quietam, ad domum construendam ; Thomas pater ejus, arpentum vinee et dimidium ; Hubertus presbiter, quatuor arpenta et dimidium et unum prati ; Fulco de Lers duo arpenta vinee et modium frumenti, pro amita sua Roscia4, quam in sororem monachi receperunt, et in molendino suo dimidium pro se ipso cum Jerosolimam proficisceretur. Paganus de Alneto dedit eisdem modium vini in torculari suo ; Odo Durdos, alium in vinea Curte Vacce, quicumque eam possederit ; Garinus de Guillervilla, alium in perpetuum in vinea que sita est inter duas aquas ; Ursio, clericus, de Marcociis arpentum vinee in Lucente, post obitum suum ; Herveius presbiter, apud Sauth, dimidium arpentum vinee ; Guido Andegavensis, dimidium ibidem. Mabilia, uxor Gilleberti vicecomitis Corboliensis, et Ansellus, ejusdem Mabilie filius, octodecim denarios concesserunt eisdem, quos ipsis pro censu vinee de Sufflet debebant, et modium vini in torculari de Sufflet perpetuo habendum donaverunt. Guido Boreth septem denarios et obolum de censu vinee de Guessere remisit. Hugo Esquirel sex denarios de vinea de Bachelfonte remisit ; Hamo Thiribos, sex alios de eadem vinea. Raginaldus de Dolenvilla quatuor denarios de vinea Rogi dedit. Thomas de Brueriis duos denarios de censu prati Huberti sacerdotis dedit. Radulphus de Grandi Campo custodiam vinearum de Barchelfonte remisit in perpetuum. Burcardus miles dedit eisdem, apud Atheias, domum suam cum terra eidem domui adjacente et omni supellectili et arpentum terre, duo quoque arpenta vinee in virgulto. Fulcherius decanus dedit tria arpenta et dimidium vinee apud Atheyas. Et Johannes Rufus dedit censum duorum arpentorum et pressoragium, que ad se pertinebant ; et Bartholomeus, censum arpenti et dimidii : predictus etiam Johannes dedit dimidium arpentum vinee. Rainaldus dedit arpentum vinee. Bertrannus frater suus et uxor ejus dederunt dimidium modium vini in predicta vinea, et alium dimidium de vinea Rainaldi fratris sui. Petrus de Atheys et Sancelina mater ejus dederunt duo arpenta vinee de Anseis, Bartholomeo fratre suo et Philippo eisdem concedentibus. Philippus de Montibus dedit dao arpenta vinearum et dimidium in clauso Ablonis, assensu Ludovici regis. Hugo de Ordeis dedit unum quarterium vinee. Nicholaus dedit tria quarteria vinee ; Rainaldus Aculeus, unum sextarium annone in molendino de Blarru. Gauterius Beloth et Guido, frater ejus, dederunt duo sextaria annone Herboviller. Hosmundus dedit domum suam de Marli, cum appendiciis et arpentum vinee. Gacho de Torotho1, duo arpenta vinee apud Maruil, concedentibus filiis suis. Hubertus, presbiter, dedit plateam unius domus apud Bruerias, quam Ludovicus rex et Thomas, dominus ejusdem ville, concesserunt esse liberam et quietam in perpetuum. Radulphus de Dolenvilla dedit modium vini per annum. Ansoudus de Garenceriis dedit totam terram suam de Plaisir, que erat de pheodo Symonis de Nielfa ; hujus doni testes sunt ipse Symon et Milo, filius ejus, et Nivardus presbiter. Huldiardus et Rainaldus, nepos ejus, dederunt totam terram, quam apud Pontem Carnotensem habebant, predicte ecclesie jure hereditario possidendam ; hujus doni testes sunt : Paganus, Carnotensis archidiaconus ; Nivardus presbiter ; Odo de Plaisir et Stephanus de Mathe1, ad cujus feodum ipsa terra pertinet. Hermentrudis de Plaisir dedit predicte ecclesie omne quod habebat in terra de Ponte Carnotensi, concedentibus filiis suis Odone et Petro, coram Pagano, Carnotensi archidiacono, et Nivardo presbitero. Sciendum etiam quod Villana et Richeldis, filia ejus, dederunt predicte ecclesie totam terram suam de Ponte Carnotensi, in perpetuam elemosinam, absolute et libere possidendam ; hujus doni testes sunt : Paganus archidiaconus et Nivardus presbiter. Hec autem omnia dona, que in presenti carta fideliter inscribuntur, juste et canonice prefate ecclesie monachis a fidelibus superius memoratis, data et concessa esse fideli relatione cognovimus. Ea propter, Dei auctoritate et nostra, interdicimus, prohibemus ne quis dictos fratres de hiis inquietare presumat. Amen.

Collatio prescripte copie ad requestam magistri Johannis Bodin, procuratoris religiosorum abbatis et conventus beate Marie Vallium de Cernayo, facta est cum originali minime signato, attamen sigillato cera alba cum duplici cauda, in absentia magistrorum Antonii de Loynes et Jacobi Hodoyn, Johanne de Graville de Marcoussis, domini Johannis d'O scutiferi et Helene d'Illiers, domicelle, ejus uxoris, ad causam ipsius, heredis simplicis defuncti Renali d'Illiers, sui avunculi, dum viveret, militis, dicti loci de Marcoussis domini, respective procuratorum ad hoc, jussu curie, debite vocatorum. Actum in Parlamento, .


1 Voir à ce sujet les chartes XXIII et XXIII bis, et la note qui les accompagne.
2 Il est nommé Choisit dans l'acte de confirmation royale de 1142. C'est probablement pour Choisel, nom de la commune dans laquelle est encore le château de Bévilliers, aujourd'hui nommé Breteuil, du nom de son propriétaire actuel, M. le comte de Breteuil. A. M.
3 Le même qui est appelé Wido de Brueriis dans la charte précédente.
4 Roscia est appelée de Escirco dans la notice de 1162 (voyez ch. XXIV), où ses donations et celles de son neveu sont beaucoup plus détaillées.
1 Dans la confirmation d'Alexandre III en 1163 (voyez ch. XXVI), le même individu est appelé Gatho de Torota, et sa terre Marolium. Ce Gaston est sans doute le père d'un autre Gaston, qui paraît comme témoin dans les chartes XL, LXXII et CXII. L. M.
1 Dans la même confirmation d'Alexandre III. Stephanus de Mathe est appelé Stephanus Palmarii, ailleurs Stephanus Palmarius de Mathiaco.