École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1251-1260 » Jan. 1252, n. s.

De dono cujusdam domus apud Argentolium.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 138, l. 4, nº 8.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Agnes, dicta de Parisius, vidua, recognovit se dedisse et concessisse, in puram et perpetuam elemosinam, Heloysi, dicte Magistre, et Petro, ejus filio, clerico, quamdam domum sitam, ut dicitur, apud Argentolium, contiguam domui presbiteri de Argentolio, in censiva Caritatum Sancti Dyonisii, ut dicitur, in tribus denariis tantummodo, ut asseritur, oneratam ; retento tamen eidem Agneti, quamdiu vixerit vel usquequo religionem intraverit, tantummodo usufructu ; et tali conditione adjecta quod dictus clericus, predicta Heloysi vivente, in dicta domo possit nichil juris reclamare nisi placuerit matri sue. Voluit insuper et precepit dicta Agnes quod ipsa viam universe carnis ingressa seu religionem, domus predicta fabrice ecclesie beate Marie Parisiensis remaneat obligata in tribus solidis parisiensibus censualibus eidem fabrice annis singulis persolvendis. Voluit insuper et precepit dicta Agnes quod dicta Heloysis, sine assensu filii sui predicti, possit domum predictam vendere et distrahere pro sue libito voluntatis. Promittens, etc............... Quod autem audivimus, hoc testamur. .