École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » 17 jan. 1223, n. s

De venditione quatuor camporum terræ apud Bercherias-les-Meingot, in loco qui dicitur Curva-Spina.

  • A Original en parchemin scellé2. — Inv., p. 11, l. 1, nº 6.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Nos Johannes de Herluat et Haimericus de Boceniaco, milites, et ego Aaliz, filia domini Guidonis de Villerat, notum facimus presentibus et futuris quod Elizabeth, relicta domini Gaconis de Bercheriis, et filii ejus, videlicet Gacho et Robertus et Bartholomeus, de assensu et voluntate Petri de Mineriis primogeniti dicte Elisabeth, vendiderunt abbati et conventui Vallium Sarnaii, presentibus et futuris, quatuor [cam]pos terre, apud Bercherias les Meingot, in loco qui dicitur Curva Spina, pro sexaginta quindecim libris turonensis monete. Quia vero terra illa de nostro dominio et feodo erat, nos supradicti Johannes et Haimericus, milites, et Aaliz, filia dicti Guidonis de Villerat, venditionem predictam volumus, laudamus, concedimus [ita quod pre]dicti abbas et conventus presentes et futuri dictam..................................... omnia faciant ab omni [honere], servi[tio]........... census vel consuetudinis........... retentu aut contradictione nostrum vel posterorum nostrorum, sicut melius dici et intelligi poterit ad utilitatem domus Vallium Sarnaii bona fide. Quod ut stabile perseveret et firmum, nos supradicti Johannes et Haimericus, pro nobis et pro predicta Aaliz que sigillum non habet, [pre]sentes litteras............... [feci]mus et sigillorum nostrorum impressione muniri. Actum Carnoti, in domo episcopi, .


1 L'écriture en partie effacée de cette charte l'avait fait regarder comme illisible dans l'inventaire. Voir nº CCXXXIV.
2 Lacets de soie auxquels étaient attachés deux sceaux : celui de gauche, en cire verte, existe seul et représente un écu de....., à trois quintefeuilles de...... Légende : † S. ihs. mi[li]tis de Hellvat. (Gravé.)