École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Mart. 1246, n. s

" C. offlcialis curie Carnotensis, de duabus peciis terre apud Bercherias venditis a Garino de Bercheriis. "

  • A Original en parchemin scellé. — Inv., p. 11, l. 1, nº 4.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Carnotensis, salutem in Domino : Noveritis quod Garinus de Bercheriis, armiger, recognovit se vendidisse viris religiosis abbati et conventui de Valle Serneii duas pecias terre, circiter duos sextarios seminis capientis, sitas, ut dicitur, apud Bercherias la Maingot,3, contiguas terre defuncti Bernardide Monasterio, videlicet unam peciam terre sitam sub dominio Thome de Brueriis, militis, et aliam sub dominio dictorum abbatis et conventus, pro sexdecim libris turonensibus ; promittens, etc...........

Agnes vero, uxor dicti Garini, dictam venditionem voluit coram nobis, concessit et approbavit, et dotalicium et etiam jus aliud universum quod in dictis terris venditis habebat vel habere poterat seu debebat, quacumque causa vel ratione, dictis religiosis penitus et in perpetuum quitavit, et in manu nostra resignavit sub eadem fide ; promittens, etc.......

In cujus rei testimonium, memoriam et munimen, presentibus litteris sigillum curie Carnotensis duximus apponendum. .


3 Voir nº CCCCII, p. 368.