École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Seconde moitié XIIe siècle » 1175

Simon de Pensiaco dat quicquid Sancti Nonni possidet, et domum Parisius et vineam Ablone sitam.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 33, l. 2, nº 4.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Mauricius, Dei gratia, Parisiensis episcopus, notum fieri volumus universis, tam presentibus quam futuris, quod Simon de Pensiaco ecclesie de Sarnaio donavit in perpetuam elemosinam quicquid jure hereditario apud Sanctum Nonnum possidebat, et decimam ejusdem loci, et domum quamdam Parisius, ab omni consuetudine et censu liberam, juxta ecclesiam Sancti Boniti sitam, cum quadam vinea apud Ablonem ; concedente Maltide, uxore sua, cum filiis suis et Nivardo, fratre ejusdem Simonis. Hanc autem elemosinam testificati sunt coram nobis se manutenere, fide interposita. Ipse vero Simon quicquid apud Marolium et apud Loanz, cum sex arpennis vinearum apud Ablonem et censu XXti librarum parisiensium ad proprios usus sibi retinuit, assensu uxoris sue et predicti Nivardi. Testes hujus rei fuerunt : Odo, abbas quondam de Monte ; Petrus, Daniel et Andreas, canonici Sancti Victoris. Ut autem futuris temporibus predicta rata habeantur, presenti scripto et sigilli nostri auctoritate confirmamus. Actum apud Sanctum Victorem, .