École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1251-1260 » Feb. 1251, n. s.

" C. prioris Stephani de Jardiis, de quitacione cujusdam pecie vinee quam nobis vendidit Laurencius, filius quondam Andree de Solario, apud Marliacum. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 6, l. B, nº 1.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, frater Stephanus, prior de Jardiis, Parisiensis dyocesis, ordinis de Tyron, salutem in Domino : Notum facimus quod nos ratas habemus et gratas donacionem et venditionem quas fecit Laurencius, filius quondam defuncti Andree de Solario, religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii, de quadam pecia vinee sita in territorio, quod vocatur Thoolinne, juxta Marliacum, contigua vinee dictorum abbatis et conventus, ex una parte, et vinee Petri Falconis, ex altera, onerata in sex sextariis vini annui redditus, nobis et successoribus nostris singulis annis reddendis apud Marliacum. Promittimus enim bona fide quod, quandiu in dicto prioratu fuerimus, contra donacionem et vendicionem predictas nullatenus veniemus, salvis nobis sex sextariis vini annui redditus antedictis. In cujus rei testimonium, presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari. .