École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1261-1270 » Mart. 1266, n. s.

"De dimidio arpento terre de Esbisoers, anno M CC LXVo . "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 147, l. 2, nº 12.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, Johannes de Arsiciaco, miles, salutem in Domino : Noveritis quod ego volo, laudo et consencio quod religiosi viri abbas et conventus Vallium Sarnaii teneant et possideant in perpetuum, pacifice et quiete, in manu mortua, sine coactione vendendi aut extra manum suam ponendi, dimidium arpentum terre, situm in territorio quod dicitur Vallis-Hubout, in censiva et dominio meo, junctum terris des Esbisoers, ex una parte, et terre Michaelis Castellani, ex altera, predictis religiosis in elemosinam a deffuncto Michaele de Brocia Datum, movens de feodo meo in primo loco ; dum tamen dicti religiosi de dicto dimidio arpento terre reddant michi et heredibus meis sex denarios censuales apud Bretechiam, , annuatim, totum jus et dominium quod habebam vel habere poteram in dictos religiosos penitus transferendo. Et quantum ad hec tenenda et firmiter observanda me obligo et heredes et successores meos, et relinquo in posterum obligatos. In cujus rei testimonium et munimen, predictis religiosis dedi presentes litteras sigilli mei munimine roboratas. .