École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Jul. 1232

" C. presbiteri de Spineto, de concessione domini Petri Mallart, ut pacifice possideamus unum arpentum vinee apud Bruerias in Rubeo Monte. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 131, l. 2, nº 9.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, Guido, presbiter ecclesie de Spineto, salutem in Domino : Noveritis quod, constitutus in presencia nostra, dominus Petrus Mallart, miles, recognovit se concessisse monachis Vallium Sarnaii, fide corporali prestita, ut in perpetuum teneant, pacifice et quiete, unum arpentum vinee apud Bruerias, in Rubeo Monte, in feodo suo quod ei obvenit ex hereditate uxoris sue, salvo eidem Petro et heredibus ejus jure suo, videlicet pressoragio, gardia et justicia sua, secundum consuetudines Rubei Montis predicti. Domina etiam Amelina, uxor dicti Petri, omnia predicta voluit et concessit, et quod contra non veniret fidem dedit in manu nostra corporalem. Hiis omnibus interfuerunt : frater Petrus Becemie1, monachus Vallium Sarnaii ; Guido Mallart, miles, frater dicti domini Petri ; Raginaldus, draperius de Lusarches ; Arnulfus Rufus ; Reliquus de Trianon, et multi alii. In cujus rei testimonium, presentes litteras, ad peticionem parcium, sigillo nostro sigillavi. Actum .


1 On peut comparer ce nom avec celui de Butemica, déjà rencontré par nous nos XXXVIII et XXXIX, p. 57.