École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » 1234

" Thome de Bruerlis, de pratis et pressoragiis et aliis. "

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 131, l. 2, nº 2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Thomas, dominus Brueriarum, notum facio universis quod ego, de assensu Agnetis, uxoris mee, dedi dilectis meis monachis Vallium Sarnaiiduo prata, unum quod vocatur pratum Johannis, aliud quod vocatur pratum de la Trameriole, et pressoragium vinee de Buhot, et pressoragium vinee de rivo de Hervi, et pressoragium vinee de Villers, que fuit Renardi de Sarmeses1, possidenda jure perpetuo pacifice et quiete, libera ab omnibus rebus, pro excambio domus que fuit Mathei Pailevilain, et duorum talamorum qui sunt contigui eidem domui, et quatuor solidorum censualium quos habebant in domo Roberti de Sancto Mauricio, , et triginta denariorum censualium quos habebant in domo Geberti de Corboliis, et trium solidorum censualium quos habebant in medietate domus Petri Brione. Preterea dedi, de assensu dicte Agnetis, uxoris mee, dictis monachis terram que sita est juxta clausum eorumdem monachorum apud Bruerias, pacifice et quiete, et liberam ab omni redditu et exactione, jure perpetuo, possidendam, pro excambio unius modii bladi quod dicti monachi habebant in molendino de La Faleise. Supradicta excambia ego Thomas predictus teneor liberare et garantire. Et ut hec firma et stabilia in perpetuum habeantur, presentem cartam sigilli mei munimine roboravi. Actum .


1 Voir nº CCCII, p. 281.