École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Nov. 1249

" C. domini Gilonis, presbiteri de Bries, de donis ipsius. "

  • A1 et A2 Double original en parchemin scellé2. — Inv., p. 13, l. 3, nos 5 et 7.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, ego Egidius, dictus Fort-Anier, presbiter de Bries, salutem in Domino : Noveritis quod ego dedi, contuli et concessi, pro salute anime mee, parentum benefactorumque meorum, in puram et perpetuam elemosinam, religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii, tria sextaria terre arabilis semeure, quorum duo sita sunt apud Sauceium, juxta domum defuncti Johannis Nacart1. « , et tercium situm est in valle de Sauceio ; et unam peciam prati sitam retro domum dicti defuncti Johannis ; et sexaginta solidos carnotenses minuti census vel circa, percipiendos annuatim, , apud Joiacum, tam super terris arabilibus, pratis, vineis, quam super quadam hostisia cum suis pertinentiis sita apud Joiacum, quam heredes dicti defuncti Johannis possident. Dedi etiam eisdem religiosis omne jus et dominium quod habebam in duobus sextariis terre semeure, site apud Plantas, et in una mina terre semeure arabilis, site apud Sauceium ; que Gaufridus Burgaut, nepos meus, tenebat a me in feodum; et omne jus et dominium quod habebam similiter in tribus minis terre semeure quas possidebat Mabilia, soror mea ; cujus terre due partes site sunt apud dictas Plantas, et tercia sita est in valle de Sauceio. Et cum hoc dedi dictis religiosisomne jus et dominium quod habebam in quatuor solidis carnotensibus censualibus, debitis annuatim, , Mabilie, sorori mee, pro campiparte cujusdam pecie terre site juxta Campum Sancti Michaelis cum dictis tribus minis terre semeure, que tenebat a me in feodum. Que omnia et singula predicta movebant de feodo Johannis de Scroniis, militis. Dedi insuper eisdem religiosis duas pecias vinee sitas supra villam que dicitur Molendina-Nova, a parte Bercheriarum-la-Meingot, et duodecim solidos carnotenses annui census, singulis annis percipiendos apud Joiacum, , pro censu plantarum sitarum supra Molendina-Nova ; que due pecie vinee et qui duodecim solidi censuales movebant de feodo Petri de Sancto Hylarione, militis. Omnia et singula predicta dedi eisdem religiosis sine revocacione, cum omni jure et dominio quod in eis habebam vel habere poteram in futurum quacumque racione. Hanc autem donacionem voluit predicta Mabilia, soror mea, approbavit et concessit; quitans quicquid habebat vel habere poterat quoquomodo in singulis rebus prenotatis. Dicta Mabilia, soror mea, in puram et perpetuam elemosinam, dedit et concessit, pro remedio anime sue et parentum suorum, dictis abbati et conventui dictas tres minas terre semeure et dictos quatuor solidos censuales, me presente, volente et assentiente, a quo dicta Mabilia dictas res tenebat in feodum. Que vero Mabilia promisit se nichil de cetero, per se vel per alium, in rebus predictis in posterum reclamare. Ad confirmationem omnium et singularum rerum prenominatarum, presentes litteras sigillo meo proprio roboravi. Actum .


1 Ce Jean Naquart était homme de presbiter de Bries, etc............. In cujus rei testimonium et munimen, sigillavimus presentes litteras sigillo nostro. Datum anno Domini millesimo CCº quadragesimo nono, mense decembri. « (Original en parchemin. — Inv., p. 13, l. 3.)
1 Au mois de décembre 1249, l'évêque de Chartres confirma cette donation : « Omnibus presentes litteras inspecturis, M[atheus], miseratione divina, Carnotensis episcopus, salutem in Domino : Noverint universi quod, in nostra presentia constitutus, Gilo, dictus Fort-Anier, presbiter de Bries, etc............. In cujus rei testimonium et munimen, sigillavimus presentes litteras sigillo nostro. Datum anno Domini millesimo CCº quadragesimo nono, mense decembri. « (Original en parchemin. — Inv., p. 13, l. 3.)
2 Sceau ogival, en cire verte, sur queue de parchemin. Un prêtre debout et en chape. Légende :... Egidii : presbiteri : de Bri.... (Gravé.) L'exécution de ce sceau est remarquable.