École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1251-1260 » 7 mai. 1256

" Officiali Parisiensi, ne aliqua persona possit bona monasterii vestri vadiare vel denudare. "

  • A Original en parchemin bullé. — Inv., p. 50, l. L.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio officiali Parisiensi, salutem et apostolicam benedictionem : Sicut dilecti filii abbas et conventus monasterii Vallium Sarnay nobis exponere curaverunt tam ipsi quam predecessores eorum terras, decimas, piscarias, possessiones, redditus et res alias ipsius monasterii, datis super hoc litteris et prestitis juramentis, necnon et penis adjectis in enormem lesionem ipsius, nonnullis abbatibus, militibus, clericis et laicis, aliquibus eorum ad vitam, quibusdam vero ad non modicum tempus, et aliis perpetuo, ad firmam vel sub censu annuo, concesserunt, quorum aliqui super hiis litteras confirmationis in forma communi a sede apostolica impetrarunt : Nos igitur, eorumdem abbatis et conventus supplicationibus inclinati, discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus ea que de bonis ejusdem monasterii per concessiones hujusmodi alienata inveneris illicite vel distracta, non obstantibus predictis juramentis, penis et litteris seu confirmationibus, ad jus et proprietatem ipsius studeas legitime revocare, contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram eandem, appellatione cessante, compellas veritati testimonium perhibere. Datum Laterani, .