École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » 1217

" Carta Ferrici de Molinon, de terra apud Ulmetum et de hospitibus apud Roisse. "

  • B Copie — Déclaration de 1511, fº 147 rº.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Ego Ferricus de Molignun1, miles, notum facio universis præsentibus et futuris, quod ego, de voluntate A.... uxoris meæ, dedi monachis Vallium Sarnaii, in perpetuam elemosinam, totam terram arabilem quam habeo apud Ulnetum, excepto uno arpenno, quem dedi cuidam filiolæ meæ, in terra propinquiore nemori. Insuper dedi eis octo hospites apud Roisse, reddentes annuatim de duobus arpennis vinearum cum domibus suis quadraginta solidos censuales, cum serviciis, corvagiis, foragiis et rebus aliis quæ inde debent provenire. Quod si prædicti monachi voluerint transferre molendinum suum de Ulneto apud Roisse, ego, de assensu prædictæ uxoris meæ, dedi et concessi eis aquam et aquæductum, quantum ad me pertinet. Hæc omnia supradicta dedi et concessi sæpedictis monachis, libere et quiete et absque ulla exactione, in perpetuum possidenda. Quod ut ratum et inviolabile perseveret, præsens scriptum sigilli mei munimine roboravi. Actum .


1 Nous avons déjà rencontré ce chevalier en 1194 et 1203 (voyez nos CI et CXXV).