De testamento Galterii, presbiteri de Lupicenis.
- A Original en parchemin. — Inv., p. 63, l. 7, nº 3.
- a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
                  Ego Mauricius, Dei
                        gratia, Parisiensis episcopus, notum fieri
                    volumus universis, quod dominus
                      Galterius, presbiter de
                      Lupicenis, in presentia nostra constitutus, in
                    testamento reliquit medietatem omnium rerum suarum mobilium ecclesie de
                      Sarneio, alteram medietatem locis religiosis reliquit,
                    arbitrio abbatis ejusdem ecclesie et eorum quorum consilia sibi asciverit
                    disponendam ; rerum autem immobilium quas hereditario jure possidet, has ab
                    eodem monasterio de Sarneio jure perpetuo possidendas
                    reliquit ; videlicet, vineam de Aquoso, vineam de
                      Tribus Domibus, vineam de Guerriet, octo sextarios
                    avene perpetui redditus super vineam Aalodi.
                  Si vero, aliquo contradicente, hec dispositio firma aut stabilis esse non
                    potuerit, illi ad quos res ille hereditario jure devenerint prefato monasterio
                        LXta libras parisiensis monete
                    persolvent.
                  Libros quoque scolasticos ecclesie Sarneii, libros vero
                    ecclesiasticos ecclesie sue dimisit.
                  Huic dispositioni, nomine testamenti facte, interfuerunt testes : dominus Guido abbas ; frater Willelmus ; frater Gaufridus, presbiter ; magister Petrus, capellanus noster ; frater Daniel ;
                      frater Girardus de Herivalle ;
                      Nicholaus ; Natalis de Roquencort ;
                      Stephanus de Marolio, presbiteri.
                  Actum apud Sanctum Victorem, in domo episcopali,
                      


