École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome second » Première moitié XIVe siècle » 1324

De acquisitionibus abbatiæ Vallium Sarnaii.

  • A Original en parchemin. — Inv., suppl., cart. XIII.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Hec sunt que acquisierunt abbas et conventus Vallium Sarneii in vice comitatu Parisiensi ab , usque ad diem . Primo de domino Johanne de Malo-repastu, milite, duo arpenta terre sita in territorio quod dicitur Sanxeron1, moventia de feodo de Malo-repastu, scilicet titulo emptionis. — Item de Johanne de Pomereto2, armigero, titulo emptionis, X arpenta terre sita in loco qui dicitur Vallis-Frogerii, moventia de feodo de Lymosiis. — Item de Eremburgi, [relicta] Renoudi Fabri3, titulo quo supra, I arpentum terre situm in territorio de Orliaco, moventem de [franco] allodio. — Item de Matheo de Orliaco4, dimidium arpentum terre in territorio de Orliaco, titulo quo supra. — Item de Petro Borudot5, dimidium arpentum terre, acquisitum titulo quo supra, apud Marli[acum]. — Item de Guillelmo le Tirant6, IIIIer partes dimidii arpenti terre siti in t[erritorio] de Marliaco, moventes de franco allodio. — Item de Guillelmo, dicto Aubourc7, titulo donationis, II arpenta terre sita [in territorio] de Mortinon, moventia de franco allodio. — Item de Johanne lathomo, dicto de Fami[lia8, unum arpentu]m prati, movens de feodo domini de Caprosia, titulo donationis ut supra. — Item de Stephano [Forestario], titulo quo supra, quamdam masuram, continentem dimidium quarterium terre vel eo [circa], sitam apud Marliacum, in censiva Bertrandi de Quesneyo. — Item de Guillelmo, dicto Remi, [tria] quarteria prati, sita in Vallibus de Craya, in censiva domini Marliaci. — Item de Guillelmo de Malo-repastu, titulo emptionis, [tria arpenta terre], et duo arpenta, titulo donationis, movencia de dicto feodo. — Item de Petro, dicto Balu, tria arpenta terre, sita in territorio de Ayta, moventia de feodo de Malo-repastu, titulo emptionis, et dimidium arpentum, titulo donationis. — Item de Johanne de Sarnaio, milite1, XXVI arpenta terre, sita apud Sarnaium, moventia de feodo castellani Nealphe, titulo emptionis. — Item de Martino, dicto Clerico, et Matheo, dicto Asino, quamdam masuram, sitam apud Sarnaium, in censiva nostra, titulo emptionis, que estimabatur valere XII solidos redditus. — Item de Guioto, dicto Maledenrée, titulo emptionis, quoddam herbergamentum, situm in censiva nostra, titulo quo supra, valens XX solidos. — Item de Johanne, dicto Acere, tria quarteria et dimidium vinee, sita apud Marliacum, in censiva domini Marliaci, titulo quo supra. — Item de Guillelmo, dicto Renier, [duo] arpenta terre, mov[entia] de domino Marliaci, titulo quo supra. — Item de Almarico de Ma[lo-repastu], cler[ico, II] arpenta et dimidium terre, sita retro Aytam, moventia de feodo [domini de Malorepastu], titulo donationis. — Item de III arpentis terre, sitis juxta Chanbout, [de fratre Adam Anglico2], titulo donationis, moventibus de feodo Mali-repasti. — Item [de Gaufrido] Gardiano3, II arpenta terre, sita juxta Villam-Novam, in censiva Sy[monis, dicti Badaram], et II arpenta sita juxta Moncellos, et circiter I quarterium pastu[re, moventia de feodo de] Malo-repastu, titulo donationis. — Item de Thoma An[glico, I arpentum terre, situm] in feodo domini de Argolio, titulo donationis. — Item de [II ar]pentis terre, sitis in territorio dicto de Feucheriis, moventibus de feodo domini [Petri] de Nemore, militis. — Item de fratre Joce4, IIII arpenta et dimidium terre, sita [in territorio] de Malo-repastu, moventia de franco allodio, titulo donationis. — [Item] de Alipde de Burgo-Novo1, I arpentum terre, situm apud Sarnaium, movens de [feodo] domini Johannis de Sarnaio, militis, titulo donationis. — Item de Guillelmo, dicto Bidaus, [mili]te2, pressuram dimidii quarterii vinee, et I denarium censualem, situm apud Buxeriam, [titu]lo donationis. — Item de Guillelmo Pilet3, quamdam domum, sitam apud Athies, in [feodo domini] Johannis de Trosolio, titulo donationis ; valet X solidos censuales. — Item de [Roberto] de Dyepa, quamdam plateam, sitam apud Montem-Lethericum, in censiva capituli de Ly[nais], titulo donationis. — Item de domino Theobaldo Marliaci, milite, X libras parisienses censu[ales, in] territorio et villa de Fontaneto-juxta-Balneolum, moventes domini regis, titulo [donaci]onis. — Item de Bertaudo Juveni, II arpenta terre, sita in territorio de Ayta, in censiva Petri, dicti Balu, armigeri, titulo donacionis. — Nota de predictis, sunt amortizata.

Item de Beatrice de Nemore, quondam domina Caprosie4, medietatem unius pecie nemoris, sitam in foresta Sancti-Dyonisii-juxta-Valenciam, moventem de feodo abbatis Sancti-Dyonisii, titulo donacionis, et XXII solidos VI denarios censuales apud Orfinum, quos solidos debebamus ei. Actum . — Item de domino Symone Caprosie, milite, domino [de Dampna]->Petra, et Johanna, ejus uxore, Vque arpenta prati cum dimidio, moventia de suo proprio [feodo], sita juxta Salicem, titulo donacionis. Actum Mº CCCº XIIIIº6. — Item de domino Johanne [de Sarnaio], milite, et Maltidi, ejus uxore, XVIII arpenta terre et IIII arpenta prati, sita [in terri]torio de Sarnaio, moventia de feodo Nealphe, titulo emptionis1. — Item de Johanne de Vil[la-Regis], armigero, titulo quo supra, terciam partem decime tocius territorii de Sarnaio. Actum [Mº CCº] nonagesimo IIIIº2. — Item de fratre Johanne de Ponte, quamdam domum, sitam in villa Sarnaii [juxta p]ontem, moventem de feodo domini Nealphe, titulo donationis. Actum Mº CCCº XVIIIº. — Item de domino Johanne Sarneii, milite, XXVIII arpenta terre, sita in territorio Sarnaii, titulo empcionis, moventia de feodo domini de Nealpha. Actum Mº CCCº. — Item de domino Johanne de Villa-Petrosa, milite, et Johanna, ejus uxore, XI libras parisienses annui redditus, scilicet in censiva Nealphe, VI libras et [centum] solidos apud Villanas, in censiva domini Symonis de [Nealfa], militis, titulo donationis. [Actum] Mº CCCº secundo3. — Item de Philippa Rufa de Nealpha-Castro, unam peciam vinee, [sitam in...........] Condrei, moventem de nobis, titulo empcionis. Actum Mº CCCº Iº; valet Vque........... — Item de Renerio, clerico, et domicella Margareta, ejus uxore, circa VII quarteria........., titulo empcionis, moventia de nobis. Actum Mº CCCº XVIº. — Item de Symone de Villa[-Regis], XIX arpenta terre, sita in territorio Sarnaii, moventia de domino Nealphe in feodo, et [quamdam] masuram ; valet V solidos redditus. Actum Mº CCCº Iº4. — Item de Johanne de Bourguigneite, I quarterium prati, situm in praeriis de Lymosiis, moventem a nobis, titulo emptionis. Actum Mº CCCº IIIIº5. — Item de Hemardo de Marchia, armigero, et Maria, ejus uxore, unam peciam brueriarum, sitam in bosco Crechie, et unam peciam pasture, sitam in eodem loco, et cen[sum] quem Gillardus Esdeline de Lymosiis debebat eis super unam peciam tam terre quam bru[erie], titulo emptionis. Actum Mº CCCº XIXº6. — Item de Hemardo de Marchia, armigero, et Ma[ria] de Lymosiis, ejus uxore, II solidos VI denarios annui redditus, et circa III arpenta terre, sita in [quadam] pecia que appellatur Vallis-Renoldi, moventia de feodo Lisiardi d'Escaus, [titulo] empcionis. Actum Mº CCCº XVIº1. — Item de Johanne de Guernonvoisin, armigero, et Johanna, ejus uxore, et Johanne, dicto Chevrel, de Herbouviller, et Margarita, ejus uxore, et Amelota, sorore ipsarum, unum modium grani, dimidium bladi et dimidium avene, movens de feodo Philippi de Gehengnay, titulo emptionis. Actum . — Item de Helonnio de Ballisy, armigero, et domicella Agnete, ejus uxore, octoginta arpenta terre tam nemoris, brueriarum, pasture, quam terre arabilis, sita in parrochia de Lymosiis, moventia de domino Symone de Macy, milite. [Actum] , titulo emptionis. — Item de Nicholao, dicto Preposito, clerico, VII arpenta [terre] arabilis, sita in duabus peciis in territorio de Herboviller, in censiva nostra. Actum Mº CCCº ; titulo emptionis. — Item de Robino, coquo, de Trambleio, IIII arpenta terre, sita in territorio de Chaumuson, moventia de Johanne Lauregnas, titulo donacionis. Actum Mº CCº IIIIxx XVIII. — Item de Matheo de Nemore, Vque denarios annui redditus cum quadam pecia terre que fuit quondam fratris Hemardi, fratris domus nostre. Actum Mº CCCº IIº ; titulo [empcio]nis. — Item de Thoma Mabre, IIII arpenta terre, sita in valle de Verillez, mo[ventia] de presbitero de Villa-Justa, titulo empcionis. Actum Mº CCº IIIIxx XVI4. — Item de Johanne de Medonta, dimidium arpentum vinee, in territorio Marliaci, in censiva domini dicte ville, [titulo don]acionis. Actum Mº CCº IIIIxx XVIº5. — Item de Johanne de Pleseyo, XVI sextaria tam bladi quam ordei, titulo emptionis. Actum Mº CCº LXXIIIº6. — Item de domino Johanne Acconensy7, filio regis Jerusalem, domum de Charentonnello, moventem de domino Ferrico Paste, titulo donacionis. Actum . — Item de domino Petro de Meselent, milite, XX solidos annui redditus apud Pissiacum, titulo donationis. Actum Mº CCº octogesimo sexto. — Item de magistro Adam de Mesnildon et domicella Margareta, ejus uxore, XIIII sextarios bladi et XV avene, moventes de dicta Margareta, titulo emptionis. Actum Mº CCCº VIº1. — Item de Guillelmo, dicto Laceron, quamdam peciam vinee, sitam in territorio de Planis juxta Broillacum, in censiva domini de Baven[curia], titulo donacionis. Actum Mº CCº septuagesimo2. — Item de Guillelmo de Nerbona, [canoni]co Carnotensi, II arpenta terre arabilis, sita super Secanam, inter Brollacum et portam que dicitur Roullois, moventia de dicto Guillelmo, titulo donacionis. Actum Mº CCº septuagesimo IXº. — Item de Nicholao de Carnoto, quamdam peciam terre, sitam in feodo suo de Mesiaco, titulo donacionis. Actum Mº CCº nonagesimo primo. — Item de domino Anselmo de Caprosia vel Medie-Curie, milite, Carpenta nemoris, sita in haia de Eveta, tenta in feodo de domino Caprosie, titulo donacionis. Actum .


1 Dans une quittance, donnée au mois d'août 1293 à l'abbaye des Vaux de Cernay, pour les droits de nouveaux acquêts en la prévôté de Paris, pièce qui nous servira à combler des lacunes existantes dans l'acte que nous publions, ce territoire est appelé Savyoron. Voir nº DCCCCXXVI, t. I, p. 895.
2 Voir nos DCLXXVIII et DCLXXX, t. I, p. 630 et 632.
3 Voir nº DCXCI, t. I, p. 646.
4 Voir nº DCCXIX, t. I, p. 676.
5 Voir nº DCCXXVII, t. I, p. 683.
6 Voir nº DCCIX, t. I, p. 661.
7 Voir nos DXLIX et DCCXXXII, t. I, p. 507 et 689.
8 Voir nº DCCLXXXVIII, t. I, p. 743.
1 Voir nº DCCCCIX, t. I, p. 874.
2 Voir nº DCCCXLVII, t. I, p. 812.
3 Voir nº DCCCLXXXI1I, t. I. p. 853.
4 Voir nº DCCCCI, t. I, p. 867.
1 Voir nos DCCCXLVIII et DCCCCXIII, t. I, p. 812 et 879.
2 Voir nº DCCCXXIX, t. I, p. 789.
3 Voir nº DCCV, t. I, p. 657.
4 Voir p. 39, note 2, nº MXXVI. — Cette mention prouve que Béatrix du Bois, veuve d'Anseau de Chevreuse, était morte avant l'année 1324 ; ce qui est d'autant plus important que l'année de la mort de cette dame se trouve complétement effacée sur sa tombe, comme nous le verrons dans l'épigraphie. A. M.
5 Voir nº MXXIII, p. 38.
6 Voir nº MXXXII, p. 50.
1 Voir nº DCCCCXCII, p. 1.
2 Voir nº DCCCCXXXII, t. I, p. 904.
3 Voir nº MIII, p. 14.
4 Voir nº DCCCCXCIX, p. 11.
5 Voir nº MXII, p. 27.
6 Voir nº MXXXVIII, p. 55.
1 Voir note 1, p. 56.
2 Voir nº MXIV, p. 29.
3 Voir nº DCCCCLXXXVIII, t. I, p. 978.
4 Nous n'avons pas l'acte de vente de Thomas Mabre à l'abbaye, mais nous avons publié l'acquêt fait par lui de ces quatre arpents de terre sur Arnoul Bomerche. (Voir nº DCCCCLII, t. I, p. 923.)
5 Voir nº DCCCCLXVI, t. I, p. 954.
6 Voir nº DCCXLV, t. I, p. 699.

7 Voici le texte des divers actes relatifs à cette donation faite par Jean d'Acre, fils du roi de Jérusalem. Ils n'existent plus en original aux archives de Seine-et-Oise, sans doute à cause de l'aliénation du domaine de Charentonnel faite par l'abbaye des Vaux de Cernay ; mais nous en avons retrouvé la copie dans la Déclaration de 1511.

« A tous ceux qui ces présentes lettres verront, Pierre Saymel, garde de la prévosté de Paris, salut : Sçachent tous que par devant nous vindrent en propres personnes monsieur Ferri Pasté, chevalier, et madame Jeanne, sa femme, affermèrent en droit par devant nous que très noble homme monseigneur Jean, fils du roy de Jérusalem, boutillier de France, tenoit et poursuivoit par don faict à luy de Nicolas du Gastel, chanoine de Saint-Aignan d'Orléans, son clerc, retenu audict Nicolas l'usufruict tout le cours de sa vie, un manoir séant à Charentonnel, de lez le pont de Charenton, en l'évesché de Paris, à toutes les appartenances dudict manoir, si comme il se comporte, en terres gaignables, en cens, en rentes, en isles, en saulsayes et toutes autres choses quels qu'ils soient, appartenans audict manoir ; lequel manoir, à toutes ses appartenances, meuvent du fief au devant dit chevalier et à sa femme : lesquels Ferri Pasté et madame Jeanne, sa femme, vouldrent et octroyerent expressément que ledit messire Jean, fils du roy de Jérusalem, boutillier de France, ses hoirs et successeurs, tiennent et poursuivent à toujours doresenavant ledict manoir, à toutes ses appartenances devant dictes, en main morte, et sans ce qu'ils puissent estre contraincts de vendre, d'aliéner ne de mettre hors de leur main ledict fief et toutes les choses contenues oudict fief................. En tesmoing de ce, nous, à la requeste desdiz Ferry Pasté et madame Jeanne, sa femme, avons mis en ces lettres le scel de la prévosté de Paris, avec les sceaux desdiz messire Ferry et madame Jeanne, lesquels ils disoient estre leurs propres. Ce fut faict l'an de grâce mil deux cens quatre vingtz et huict, ou mois de may. » (Déclaration de 1511. fº 181 rº.)

« Philippus, Dei gratia. Francorum rex, notum facimus universis tam prœsentibus quam futuris nos litteras infrascriptas vidisse, formam quœ sequitur continentes :

« Philippus, Dei gratia. Francorum rex, notum facimus universis tam prœsentibus quam futuris quod cum dilectus consanguineus ac fidelis noster Johannes, filius regis Jerusalem, buticularius Franciæ, a Nicolao de Gastello, canonice Sancti Aniani Aurelianensis, clerico suo, per donationem sibi et suis hæredibus ab eo legitime factam, ab eodem Nicolao acquisierit domum seu manerium de Charentonnel, prout se comportat, cum terris arabilibus, censibus, insulis, gurgitibus et aliis pertinenciis omnibus, salvo et retento dicto Nicholao usufructu in prædictis omnibus quamdiu vitam duxerit in humanis ; de quorum omnium moventium de feodo Ferrici Paste, militis, proprietate, eodem Nicholao semel in manu dicti Ferrici, ac deinde in manibus defunctorum Mathæi quondam abbatis Sancti Dionisii in Francia, et Simonis, domini Nigellæ, tunc tenentium locum domini et genitoris nostri in Francia, tempore quo idem noster genitor erat in Aragonia, se devestiente, idem Ferricus pro se abbasque et dominus Nigellæ pro dicto genitore nostro investiverunt eumdem Johannem pro se et suis prædictis, nos, consideratione prædicti dilecti consanguinei ac fidelis nostri Johannis, Franciæ buticularii, habita, concedimus eidem Johanni quod ipse manerium prædictum, prout se comportat, in manibus quarumcumque personarum religiosarum, ecclesiasticarum aut sæcularium, per donationem, venditionem, elemosinam aut alias, sibi quoquomodo placuerit, alienare valeat et transferre.......... : Quod ut firmum et stabile permaneat, præsentes litteras sigillo nostro fecimus communiri. Actum apud Montem-Argi, anno Domini millesimo CCº octogesimo octavo, mense maii. »

« Item quasdam alias litteras sub hac forma :

« Philippus, Dei gratia, Francorum rex, notum facimus universis tam præsentibus quam futuris quod cum nos, jam diu est, concessissemus charissimo consanguineo ac fideli nostro Johanni, filio regis Jerusalem, buticulario Franciæ, ut ipse domum suam quam habet ex dono Nicholai de Gastello, quondam clerici sui, sitam apud Charentonellum, transferre posset in quascumque personas ecclesiasticas vel sæculares, et postmodum idem buticularius, pro melioratione dictæ domus adjunxerit domui supradictæ quamdam peciam terræ et quamdam mansuram, in quibus ædificia fieri fecit, contiguam eidem domui, quæ habet et habuit per excambium factum cum Adam de Campo-Roasto, milite, et Maria, uxore ejus, pro quibus eisdem conjugibus dedit in excambium prædictum quatuor arpenta terræ de primis pertinenciis dictæ domus, Scire vos volumus quod placet nobis quod prædictus consanguineus noster dicta ædificia transferre valeat in personas prædictas, modo prænotato, pro suæ libito voluntatis. Quod ut firmum et stabile permaneat in futurum, præsentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum apud abbatiam Beatæ Mariæ juxta Pontisaram, anno Domini Mº CCº nonagesimo tertio, mense junii. »

« Cum igitur dictus Johannes, quondam buticularius Franciœ, dictam domum de Charentonnello abbati et conventui monasterii Vallium Sarnaii postmodum in suo legaverit testamento, tenendam, habendam et possidendam ab ipsis perpetuo, pacifice et quiete, prout in dicto testamento plenius vidimus contineri in quadam clausula ipsius testamenti quœ sic incipit :

« Je donne et laisse à l'abbaye des Vaulx de Cernay tout mon manoir, toutes les terres, avec toutes les appartenances, que j'ay à Charentonnel, de lez le pont de Charenton : si vueil et ordonne que des issues, des rentes et des appartenances dessusdictes dix livres tournois soient donnez chacun an, pour desservir la chapelle qui est devant l'Hostel-Dieu, au moine qui y chantera chacun jour la messe des Morts ; et le couvent de ladicte abbaye fera chacun an trois fois solennellement mon anniversaire en ladicte abbaye, et auront à chacun anniversaire cent sols tournois pour pitance ; et si feront encore chacun an à tousjours mes un anniversaire pour mon père et un autre pour ma mère, et auront à chacun anniversaire soixante sols tournois pour pitance : et tout le remanent des rentes et des issues dudict manoir, je veuil et commande que ce soit à la soustenance des malades et des pauvres qui seront receus en ladicte maison........

« Et frater Guillelmus, abbas ipsius monasterii, suo et conventus sui nomine, per dilectum et fidelem nostrum Dolensem episcopum, suo et aliorum coexecutorum suorum ipsius testamenti nomine, de dicta domo seu manerio fuerit investitus, volumus et eidem abbati et conventui tenore prœsentium concedimus ut dictam domum seu manerium habeant, teneant et possideant perpetuo, pacifice et quiete, absque coactione vendendi vel extra manum suam ponendi. Quod ut firmum et stabile permaneat in futurum, prœsentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum Parisius, anno Domini millesimo CCº nonagesimo quinto, mense martio. « (Déclaration de 1511, fº 282 vº.)

1 Voir nº MXVIII, p. 33.
2 Voir nº DCCXI, t. I, p. 663.
3 Voir nº DCCCXII, t. I, p. 770.