École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Première moitié XIIIe siècle » Jul. 1228

Confirmatio admodiationis inter nos et Hugonem, presbiterum ecclesiæ de Trembleto.

  • B Copie. — Déclaration, fº 115 rº.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

G[alterius], divina miseratione, ecclesiæ Carnotensis minister humilis, universis præsentes litteras inspecturis, salutem in Domino : Noverit universitas vestra quod, constitutus in nostra præsentia, Hugo, presbiter ecclesiæ de Trembleto, concessit in perpetuum monachis Vallium Sarnaii decimam quam percipiebat in terris ipsorum, juxta Aytam, in feodo de Cressiaco, in arpentis circiter sexdecim. Dicti vero monachi concesserunt memorato presbitero de Trembleto et successoribus ejus in perpetuum decimam quam habebant apud Trembletum. Quod si de cætero memorati monachi acquisierunt aliquas terras in decimatione ecclesiæ de Trembleto, reddent inde decimam suam ecclesiæ supradictæ presbitero. Quam compositionem nos, pro utilitate utriusque ecclesiæ ratam habentes, ipsam, ad petitionem utriusque partis, auctoritate litterarum nostrarum duximus confirmandam. Actum .