École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier 1118-1250 » Seconde moitié XIIe siècle » 1192

Cirographum inter nos et Burgulienses, de vineis apud Bruerias.

  • A Original en parchemin scellé de deux sceaux de cire jaune et en ogive1. — Inv., p. 130, l. 1, nº 2.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, Lucien Merlet et Auguste Moutié (éds.). Paris : Imprimerie H. Plon, 1857-1858.
D'après a.

Ego Hylarius, dictus abbas Burgulii, et omnis ejusdem loci conventus presentibus et futuris carta presenti notum fieri dignum ducimus, quod Bartholomeus de Cabrosia, nostro communi assensu, monachis Sarnaii dedit in elemosinam omnia que tenebat sub nostro dominio et censiva, tam in pratis quam in terra, in granchia Vallis-Giem, pro quatuor solidis reddendis a prefatis monachis Sarnaii, annis singulis, fratribus nostris apud Cabrosiam demorantibus. Preterea idem Bartholomeus apud Bruerias acquisivit IX arpennos vinearum, quas nobis dedit in elemosinam, pro quibus debemus predictis monachis Sarnaii, a quibus eas tenemus, quatuor solidos censuales, , singulis annis reddendos. Inter nos autem et prefatos monachos talis pactio firmata est, utriusque capituli assensu, atestantibus etiam sigillorum utriusque partis impressionibus, quatinus ipsi monachi pro factura vinearum extra partem habebunt arpennum et dimidium, vineam scilicet que dicitur de Judeo integram omnino et quietam. Nos vero in cultura vinearum ceterarum, vel in vasis vindemie necessariis, nisi tantum indoliis ad partem nostram reponendam, nichil amplius missuri, preter dimidium precii vindemiationum, dimidium vini recipiemus, et in cellario suo Brueriis, quoadusque voluerimus, in doliis a nobis solum modo preparandis reponemus. Si autem viva voce testium comprobatum fuerit quod prefati monachi circa culturam vinearum istarum minus plene egerint, quod absit, in censiva quam a nobis tenent ipsi in granchia Vallis-Giem, plenariam habebimus saisinam, donec, ad consilium vicinorum sapientium, quod minus plene actum fuerit emendetur. Nos vero nullo modo poterimus alicui, nisi solis predictis monachis, hanc medietariam vendere vel quoquo modo alienare. Actum est hoc et confirmatum in utroque capitulo,  ; Ferrico existente priore Burgulii ; Johanne subpriore ; Oliverio bajulo ; Willelmo elemosinario ; Willelmo preposito ; Luca sacrista ; Willelmo cellarario ; Durando armario ; Guidone existente abbate Sarnaii ; Johanne priore ; Sansone subpriore ; Rogerio cantore ; Roberto succentore ; Simone cellarario ; Gaufrido de Noerio.


1 Sceau de l'abbé des Vaux : — L'abbé, debout, coiffé d'une mitre, la main gauche ramenée sur la poitrine, tenant sa crosse de la main droite, le crosseron en dedans. Légende : † Sigillvm abbatis Sarnaii.

Sceau de l'abbé de Bourgueil : — L'abbé, debout, coiffé de la mitre, tient un livre de la main gauche et de la main droite sa crosse, tournée en dedans. Légende : † Sigillvm [abba]tis Bvrgvlii. — Contre-sceau formé d'une pierre gravée du Bas-Empire, représentant une Victoire marchant, avec cette légende : † verbvm secretvm. (Gravés tous trois.)

Nous retrouvons plusieurs empreintes de ces mêmes sceaux. A. M.