École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1281-1290 » 15 feb. 1278, n. s.

Carta Roberti Normanni, de omnibus bonis suis.

  • A Original en parchemin. — Inv., p. 130, l. B, nº 8.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino : Notum facimus quod Robertus Normannus, de Sarnayo, et Hylaria, ejus uxor, dederunt, ob remedium animarum suarum, in elemosinam, facta donatione inter vivos, contulerunt et concesserunt, et recognoverunt se dedisse ex nunc et in perpetuum concessisse et contulisse se et sua bona, mobilia et immobilia, que habent et habituri sunt ex nunc in antea religiosis viris abbati et conventui monasterii Vallium Sarnay et eorum monasterio, ab eisdem religiosis, post decessum ipsorum et eorum superstitis, habenda et pacifice possidenda, ita tamen quod omnia predicta bona et singula superstes eorum tenebit toto tempore vite sue, et post ipsius superstitis decessum ea redeant libere, pacifice et quiete, ad jura et proprietatem dictorum religiosorum et monasteriorum eorumdem, retentis tamen eidem Hylarie in bonis eisdem triginta solidis parisiensibus ad erogandum et distribuendum pro ipsius anima, prout viderit expedire. Et promiserunt, etc.................

post octabas Purificationis beate Marie Virginis.