École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Vaux-de-Cernay » Tome premier (2e partie) 1251-1300 » 1281-1290 » Jan. 1283, n. s.

" Richeudis Selles, de quadam pecia terre apud Caudam-d'Ez emptam, de mortificatione a Gascone de Cauda, armigero, et de II denariis census nobis datis ab eodem Gascone. "

  • A Original en parchemin scellé1. — Inv., p. 77, l. 6, nº 6.
  • a Cartulaire de l’abbaye Notre-Dame des Vaux-de-Cernay, de l’ordre de Cîteaux, au diocèse de Paris, éd. Lucien Merlet et Auguste Moutié, Paris, 1857-1858.
D'après a.

Noverint universi tam presentes quam futuri presentes litteras inspecturi, quod ego Richeudis, relicta Johannis Selles, vidua et in viduitate mea constituta, de assensu et voluntate Gaconis de Cauda-d'Aez, armigeri, domini capitalis, presentis et contractui de quo agitur consencientis expresse, vendidi et concessi et hac presente carta mea confirmavi religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarnaii unam peciam terre arabilis, sicut se extendit in longum et in latum, sitam in territorio de Cauda-d'Aez, inter terram Petri de Torni, ex una parte, et terram Johannis Bovelot, ex altera1, pro quinquaginta solidis parisiensibus, de quibus me teneo pro pagata : de qua pecia terre ego Richeudis reddere consueveram annuatim tres denarios annui redditus dicto Gaconi, armigero, ratione dominii capitalis ad ipsum spectantis, tenendam et possidendam dictam peciam terre predictis religiosis et eorum successoribus ex causa venditionis predicte, libere, quiete et pacifice, absque ulla reclamatione mei vel heredum meorum de cetero facienda. Preterea ego dictus Gaco predictam venditionem dicte terre, existentis de meo capitali dominio, ut dictum est, ratam habens et gratam, volo et concedo, intuitu pietatis et pro salute anime mee et antecessorum meorum, quod dicti religiosi et eorum successores dictam peciam terre habeant et teneant in perpetuum, in manu mortua et in usus suos proprios, pro uno denario annui redditus michi et heredibus meis a dictis religiosis et eorum successoribus annuatim, , reddendo, vel infra octabas, in recognitionem dominii capitalis ; residuos vero duos denarios eis quitto in perpetuum. Et in horum omnium testimonium, robur et perpetuam firmitatem, ego dictus armiger Gaco, pro hiis que me et heredes meos tangunt in premissis, et ego dicta Richeudis pro aliis, presentibus litteris sigilla nostra dignum duximus apponenda. Actum .


1 Dès le mois de mars 1282. Gaston avait confirmé à l'abbaye la cession faite par Richeude de cette pièce de terre. (Voir nº DCCCXXX, p. 790.) La charte de janvier 1283 a donc été rédigée plusieurs mois après l'abandon véritable fait aux moines des Vaux de Cernay.
1 Deux sceaux en cire verte, sur double queue de parchemin.Sceau de Richeude. — Une rosace évidée à six pétales. Légende : S. Richevt S... les.Sceau de Gaston. — Un écu de..... à deux burelles de...... posées en fasce. Légende : † Gacos de la cve dais.